Pagina:Krueger, Studemund - Gai Institutiones, Berolini, 1877.djvu/94

Haec pagina emendata et bis lecta est
II §121-124
―― 62 ――


     narum quae ideo non utiliter testatae sunt, quia uerbi gratia
     familiam non uendiderint aut nuncupationis uerba locutae
     non sint: || an autem et ad ea testamenta feminarum quae       pag.84
     sine tutoris auctoritate fecerint, haec constitutio pertineat,
     uidebimus. §122 Loquimur autem de his scilicet feminis quae
     non in legitima parentum aut patronorum tutela sunt, sed [de[1]
     his] quae alterius generis tutores habent, qui etiam inuiti[2]
     coguntur auctores fieri: alioquin parentem et patronum sine[3]
     auctoritate eius facto testamento non summoueri palam est.
§123[§ 1]      Item qui filium in potestate habet, curare debet ut eum[4]
     uel heredem instituat uel nominatim exheredet; alioquin si[5]
     eum silentio praeterierit, inutiliter testabitur: adeo quidem,
     ut nostri praeceptores existiment, etiamsi uiuo patre filius[6]
     defunctus sit, neminem heredem ex eo testamento existere[7]
     posse, quia scilicet statim ab initio non constiterit institutio;[8]
     sed diuersae scholae auctores, siquidem filius mortis patris[9]
     tempore uiuat, sane inpedimento eum esse scriptis heredibus
     et illum ab intestato heredem fieri confitentur; si uero ante
     mortem patris interceptus sit, posse ex testamento heredi-[10]
     tatem adiri putant, nullo iam filio inpedimento; quia scilicet[11]
     existimant (non) statim ab initio inutiliter fieri testamentum
     filio praeterito. §124 Ceteras uero liberorum personas si praeteri-
     erit testator, ualet testamentum: (sed) praeteritae istae perso-[12]
     nae scriptis heredibus in || partem adcrescunt, si sui heredes       pag.85
     sint, in uirilem; si extranei, in dimidiam: id est si quis tres
     uerbi gratia filios heredes instituerit et filiam praeterierit, filia[13]
     adcrescendo pro quarta parte fit heres, et ea ratione idem[14]

     consequitur, quod ab intestato patre mortuo habitura esset;[15]


  1. §123. inde ab 10 qui usque ad 15 institutio fere = Inst. 2, 13 pr.

  1. non] n C, conf. Ca pag. 281 inf. || non ante 5 de his collocat Huschke || parentium C || sunt] s C, conf. Ca pag. 301 || 6 — 7 de his ut glossema expulit Mommsen
  2. tutorem C, conf. Ca pag. 298 inf.
  3. patronorum C
  4. debet Inst., debetur Cn || eum uel Cn, eum Inst.
  5. nominatim exheredet Cn, exheredem nominatim faciat Inst.
  6. etiamsi C, etsi Inst. || filius Inst., filious C, conf. Ca pag. 268 uers. 29
  7. defunctus C, mortuus Inst.
  8. quia scilicet Inst., quod scilicet quia Cn || statim C, om. Inst. || institutio C, testamentum Inst.
  9. fili C, conf. Ca pag. 268 uers. 29
  10. 19 — 20 heredem Cn, conf. Ca pag. 270
  11. iam C, in uel iam a mauult Lachmann; nullo iam filio inpediente Mommsen || 20 quia — 22 praeterito ex glossemate ad uersum 15 (quia — institutio) adscripto nata esse suspicatur Mommsen
  12. sed additum duce Goescheno (conf. Ca pag. 300 uers. 17)
  13. uerbis Cn || filius C, conf. Ca pag. 268 uers. 29
  14. idem] id ? C, conf. Ca pag. 262
  15. ad incertas codicis C umbras aut ab intestato patre mortuo habitura (hoc casu ab praepositio melius omittetur) aut ab intestato patrem (lege patre) ipsa habitura lectio quadret.