§115[§ 1]
Non tamen, ut iure ciuili ualeat testamentum, sufficit
ea obseruatio quam supra exposuimus de familiae uenditione[1]
et de testibus et de nuncupationibus: §116[§ 2] (sed) ante omnia re-[2]
quirendum est, an institutio heredis sollemni more facta sit;[3]
nam aliter facta institutione nihil proficit familiam testatoris
ita uenire testesque ita adhibere et ita nuncupare testa-[4]
mentum, ut supra diximus. §117 sollemnis autem institutio haec
est titivs heres esto; sed et illa iam conprobata uidetur titivm[5]
heredem esse || ivbeo; at illa non est conprobata titivm here- pag.83
dem esse volo; sed et illae a plerisque inprobatae sunt titivm[6]
heredem institvo, item heredem facio.[7]
§118 Obseruandum praeterea est, ut si mulier quae in tutela
est faciat testamentum, tutore auctore facere debeat: alioquin[8]
inutiliter iure ciuili testabitur. §119 Praetor tamen si septem signis
testium signatum sit testamentum, scriptis heredibus secun-
dum tabulas testamenti bonorum (possessionem) pollicetur; (et)[9]
si nemo sit, ad quem ab intestato iure legitimo pertineat here-
ditas, uelut frater eodem patre natus aut patruus aut fratris
filius, ita poterunt scripti heredes retinere hereditatem: nam
idem iuris est et si alia ex causa testamentum non ualeat, ue-[10]
lut quod familia non uenierit aut nuncupationis uerba testator
locutus non sit. §120 Sed uideamus an etiamsi frater aut patruus ex-[11]
tent, potiores scriptis heredibus habeantur: rescripto enim im-[12]
peratoris Antonini significatur eos qui secundum tabulas testa-
menti non iure factas bonorum possessionem petierint, posse
aduersus eos qui ab intestato uindicant hereditatem, defen-[13]
dere se per exceptionem doli mali. §121 quod sane quidem ad
masculorum testamenta pertinere certum est; item ad femi-
- ↑ §115. usque ad 2 exposuimus fere = Inst. 2, 13 pr. || supra] §§ 104 seqq.
- ↑ §116. supra] §§ 104 seqq.
- ↑ ea C, haec Inst. || obseruattio Cn, conf. Ca pag. 305
- ↑ nunccupationibus Cn || sed om. C, conf. Ca pag. 300 uers. 17
- ↑ est an] eam ? Cn, conf. Ca pag. 266
- ↑ et ita duce Huschkio (Boecking), aut Cn || nupare C, conf. Ca pag. 282 uers. 8
- ↑ titus C || illam C
- ↑ inprobataest C (conf. Ca pag. 301), unde etiam sic scribere possis: sed et illa a plerisque inprobata est etc.
- ↑ institutio C
- ↑ tutore auctore Hollweg, tutores habet C (in archetypo fuerit tut• auct• uel per errorem tut• auet•, conf. Ca pag. 257 uers. 28 et pag. 307 uers. 9 et pag. 309 uers. 9)
- ↑ bonorum possessionem] bus? C, conf. Ca pag. 258
- ↑ causa] senatusconsulto Cn, conf. Ca pag. 259
- ↑ 22 — 23 expectes: sed uideamus an (non) etiam si frater aut patruus extent, potiores scripti heredes habeantur (similiter Huschke)
- ↑ resscribto Cn conf. Ca pag. 298
- ↑ uindicant ex uindicat factum C.