Pagina:Krueger, Studemund - Gai Institutiones, Berolini, 1877.djvu/89

Haec pagina emendata et bis lecta est


II §95-102
―― 57 ――


     torem nobis adquiratur. §96 In summa sciendum est his qui in ||
     potestate manu mancipioue sunt, nihil in iure cedi posse;       pag.77
     cum enim istarum personarum nihil suum esse possit, con-[1]
     ueniens est scilicet, ut nihil suum esse in iure uindicare[2]
     possint.
§97[§ 1]      Hactenus tantisper admonuisse sufficit quemadmodum sin-[3]
     gulae res nobis adquirantur: nam legatorum ius, quo et ipso[4]
     singulas res adquirimus, opportunius alio loco referemus:[5]
     uideamus itaque nunc quibus modis per uniuersitatem res
     nobis adquirantur. §98[§ 2] Si cui heredes facti sumus, siue cuius[6]
     bonorum possessionem petierimus, siue cuius bona emerimus,[7]
     siue quem adoptauerimus, siue quam in manum ut uxorem[8]
     receperimus, eius res ad nos transeunt. §99[§ 3] Ac prius de here-[9]
     ditatibus dispiciamus, quarum duplex condicio est: nam uel[10]
     ex testamento uel ab intestato ad nos pertinent. §100[§ 4] Et prius[11]
     est ut de his dispiciamus quae nobis ex testamento obueniunt.
§101      Testamentorum autem genera initio duo fuerunt: nam
     aut calatis comitiis testamentum faciebant, quae comitia bis
     in anno testamentis faciendis destinata erant, aut in pro-
     cinctu, id est cum belli causa arma sumebant: procinctus est
     enim expeditus et armatus exercitus; alterum itaque in pace
     et in otio faciebant, alterum in proelium exituri. §102 Accessit
     deinde tertium || genus testamenti, quod per aes et libram       pag.78
     agitur: qui neque calatis comitiis neque in procinctu testa-[12]
     mentum fecerat, is si subita morte urguebatur, amico fami-
     liam suam, id est patrimonium suum, mancipio dabat, eum-
     que rogabat, quid cuique post mortem suam dari uellet. quod[13]

     testamentum dicitur per aes et libram, scilicet quia per man-


  1. §97. fere = Inst. 2, 9, 6 || alio loco] §§ 191 seqq.
  2. §98. fere = Inst. 2, 9, 6
  3. §99. = Inst. 2, 9, 6
  4. §100. = Inst. 2, 9, 6.

  1. starum Cn || conuenies C
  2. esse] esse posse Cn
  3. Hactenus suppletum ex Inst. || sufficit C, sufficiat Inst.
  4. nobis adquirantur Cn, adquiruntur Inst. || ipso C, ipso iure Institutionum codices
  5. alio C, inferiori Inst.
  6. adquiratur C, adquiruntur Inst. || cui C, cui ergo Inst. || sumus C, ad simus ducunt Inst.
  7. bonorum possessionem] conf. Ca
  8. adoptauerimus C, ad adrogauerimus ducunt Inst. || quam] quem C
  9. res C, res omnes Inst. || prius Inst., primus C || hereditatibus Inst., hereditabibus Cn
  10. nam Inst., non ? Cn, conf. Ca pag. 280
  11. pertinent Inst., pertinet Cn
  12. qui C, qui (enim) Huschke (conf. Ca pag. 281 uers. 20)
  13. dare uelletur C (conf. Ca pag. 306).