mus: de quibus singulis diligenter dispiciamus. §87[§ 1] Igitur (quod)[1]
liberi nostri quos in potestate habemus, item quod serui
nostri mancipio accipiunt uel ex traditione nanciscuntur, siue[2]
quid stipulentur, uel ex aliqualibet causa adquirunt, id nobis[3]
adquiritur: ipse enim || qui in potestate nostra est, nihil suum[4] pag.75
habere potest; et ideo si heres institutus sit, nisi nostro iussu[5]
hereditatem adire non potest; et si iubentibus nobis adierit,[6]
hereditas nobis adquiritur proinde atque si nos ipsi heredes[7]
instituti essemus; et conuenienter scilicet legatum per eos[8]
nobis adquiritur: §88 dum tamen sciamus, si alterius in bonis sit[9]
seruus, alterius ex iure Quiritium, ex omnibus causis ei soli
per eum adquiri, cuius in bonis est. §89[§ 2] Non solum autem pro-[10]
prietas per eos quos in potestate habemus adquiritur nobis,
sed etiam possessio; cuius enim rei possessionem adepti fue-[11]
rint, id nos possidere uidemur; unde etiam per eos usucapio
procedit. §90 Per eas uero personas quas in manu mancipioue
habemus, proprietas quidem adquiritur nobis ex omnibus
causis sicut per eos qui in potestate nostra sunt; an autem
possessio adquiratur, quaeri solet, quia ipsas non posside-[12]
mus. §91[§ 3] De his autem seruis in quibus tantum usumfructum
habemus, ita placuit, ut quidquid ex re nostra uel ex operis[13]
suis adquirant, id nobis adquiratur; quod uero extra eas[14]
causas, id ad dominum proprietatis pertineat: itaque si iste[15]
seruus heres institutus sit legatumue quod ei datum fuerit,[16]
- ↑ §87. igitur et inde ab 2 quod fere = Dig. 41, 1, 10, 1; usque ad 2 habemus conf. Inst 2, 9, 1, sequentia fere = Inst. 2, 9, 3
- ↑ §89. usque ad 15 per = Dig. 41, 1, 10, 2; usque ad 15 usucapio = Inst. 2, 9, 3
- ↑ §91. = Dig. 41, 1, 10, 3; Inst. 2, 9, 4.
- ↑ diligenter C, diligentius Dig. Inst. || quod om. C (conf. Ca pag. 294 uers. 1)
- ↑ nostri Dig., i C, conf. Ca pag. 312 inf.
- ↑ aliqualibet C, qualibet alia Dig. Inst. || adquirunt C Dig. Inst., adquirant Goeschen
- ↑ ipse Dig. Inst., ipsen ? C (conf. Ca pag. 281 uers. 20) || nostra C, alterius Dig. Inst.
- ↑ et ideo C, ideoque Dig., sed Inst. || heres Dig. Inst., hoc Cn, conf. Ca pag. 270
- ↑ iubentibus Dig. Inst., ibonitibus C
- ↑ hereditas Dig. Inst., hereditate Cn, conf. Ca pag. 270 || proinde C, perinde Dig. Inst. || adque C, atque Dig., ac Inst.
- ↑ conuenienter C Inst., his conuenienter Dig. || per eos nobis C (Inst.), nobis per eundem Dig.
- ↑ sciam C, conf. Ca pag. 278
- ↑ per] pro C || adquiritur Cn || boni C
- ↑ cuius C, cuiuscumque Dig. Inst.
- ↑ ipsa C
- ↑ operis C Dig., operibus Inst.
- ↑ adquirant Dig. Inst., adquirunt C || adquiratur C Dig., adiciatur Inst. || quod Cn Inst., si quid Dig.
- ↑ causas C, causas persecuti sint Dig. (sint suppleuit m. secunda in Dig.), causas persecuti sunt Inst. || pertineat Cn Inst., pertinet Dig. || iste C, is Dig. Inst.
- ↑ legatumue quod ei datum Cn, legatumue quid aut ei donatum Dig., legatumue quid ei aut donatum Inst., quod et ipse Gaius fortasse scripserat.