Pagina:Krueger, Studemund - Gai Institutiones, Berolini, 1877.djvu/86

Haec pagina emendata et bis lecta est
II §82-86
―― 54 ――


     sine tutoris auctoritate, nullam contrahit obligationem: unde
     pupillus uindicare quidem nummos suos potest, sicubi ex-[1]
     tent, id | est eos petere suos ex iure Quiritium esse; ―――[2]
     ――――|―――――― repetere potest s ――――――|
     tere. unde de pupillo quidem quaeritur an num ―|― quos
     mutuos dedit, ab eo qui accepit, ――――|――――[3]
     actione eos persequi possit, quoniam ―|―――――
     ―――― potest. §83[§ 1] At ex contrario | omnes res tam man-[4]
     cipii quam nec mancipii mulieribus || et pupillis sine tutoris[5]       pag.74
     auctoritate solui possunt, quoniam meliorem condicionem
     suam facere eis etiam sine tutoris auctoritate concessum
     est. §84 itaque si debitor pecuniam pupillo soluat, facit quidem
     pecuniam pupilli, sed ipse non liberatur, quia nullam obli-
     gationem pupillus sine tutoris auctoritate dissoluere potest,
     quia nullius rei alienatio ei sine tutoris auctoritate concessa
     est; sed tamen si ex ea pecunia locupletior factus sit et
     adhuc petat, per exceptionem doli mali summoueri potest.
     §85 mulieri uero etiam sine tutoris auctoritate recte solui potest:
     nam qui soluit, liberatur obligatione, quia res nec mancipii,[6]
     ut proxime diximus, a se dimittere mulieres etiam sine tutoris
     auctoritate possunt: quamquam hoc ita est si accipiat pecu-
     niam; at si non accipiat, sed habere se dicat et per accepti-[7]
     lationem uelit debitorem sine tutoris auctoritate liberare, non
     potest.
§86[§ 2]      Adquiritur autem nobis non solum per nosmet ipsos, sed[8]
     etiam per eos quos in potestate manu mancipioue habemus;
     item per eos seruos in quibus usumfructum habemus; item[9]

     per homines liberos et seruos alienos quos bona fide posside-


  1. §83. proxime] § 80
  2. §86. fere = Dig. 41, 1, 10 pr. , Inst. 2, 9 pr.

  1. uindicare qu(id)em C, quidem uindicare Krueger, conf. quae paulo infra ad 3 — 8 adnotata sunt
  2. eos petere? C, pro quo intendere uerbum sententiam simplicius exprimeret || 3 — 8 ita fere ad sensum suppleri posse Kruegero uidentur: mulier uero minime hoc modo repetere potest, sed ita: dari sibi opor|tere. unde de pupillo quidem quaeritur, an, si nummi (in C fuerit nummi|si pro si nummi), quos mutuos dedit, ab eo qui accepit, bona fide consumpti fuerint, | ex mutuo actione eos persequi possit, quoniam obligationem etiam sine tutoris auctoritate adquirere sibi potest. (conf. tamen Ca)
  3. accipit C
  4. at Inst., et C || omnes res tam mancipii quam ad Goescheni coniecturam et ad Inst. 2, 8, 2, non ad C suppletum est
  5. pupilli C || sine tutoris auctoritate] s p t a C, conf. Ca pag. 303 inf.
  6. obligattione Cn, conf. Ca pag. 305
  7. sed] et C
  8. adquiritur autem C, adquiritur Inst., adquiruntur Dig.
  9. per Dig. Inst., pro ? Cn || eos C Inst., om. Dig.