puerit, habere actionem; nec minus aduersus eundem con-
dictionem ei conpetere, quia extinctae res, licet uindicari non[1]
possint, condici tamen furibus et quibusdam aliis possessori-[2]
bus possunt.
§62[§ 1] Accidit aliquando, ut qui dominus sit, alienandae rei[3] pag.68
potestatem non habeat, et qui dominus non sit, ||
alienare[4] pag.69
possit: §63[§ 2] nam dotale praedium maritus inuita muliere per
legem Iuliam prohibetur alienare, quamuis ipsius sit uel[5]
mancipatum ei dotis causa uel in iure cessum uel usucaptum.
quod quidem ius utrum ad Italica tantum praedia an etiam
ad prouincialia pertineat, dubitatur. §64[§ 3] Ex diuerso agnatus
furiosi curator rem furio|si alienare potest ex lege XII tabu-
larum; item procurator ―|――――――――― est; item[6]
creditor pignus ex | pactione, quamuis eius ea res non sit.
sed hoc forsitan ideo uideatur fieri, quod uoluntate debitoris[7]
intellegitur pignus alienari, qui olim pactus est, ut liceret[8]
creditori pignus uendere, si pecunia non soluatur.
[r. v. de pvpillis an aliqvid a se alienare possvnt.][9] pag.73
§80[§ 4] Nunc admonendi sumus neque feminam neque pupillum
sine tutoris auctoritate rem mancipii alienare posse; nec
mancipii uero feminam quidem posse, pupillum non posse.
§81[§ 5] ideoque si quando mulier mutuam pecuniam alicui sine tutoris
auctoritate dederit, quia facit eam accipientis, cum scilicet
pecunia res nec mancipii sit, contrahit obligationem. §82[§ 6] at si[10]
pupillus idem fecerit, quia (pecuniam) non facit accipientis[11]
- ↑ §62. fere = Inst. 2, 8 pr.
- ↑ §63. usque ad 8 sit = Inst. 2, 8 pr.
- ↑ §64. inde a 14 creditor = Inst. 2, 8, 1.
- ↑ §80. init. fere = Inst. 2, 8, 2
- ↑ §81. init. fere = Inst. 2, 8, 2.
- ↑ §82. init. fere = Inst. 2, 8, 2.
- ↑ quia] qui C, conf. Ca pag. 293 || extinctae Inst., extincta C
- ↑ possint Inst., possit C || furibus et Cn, a furibus et a Inst.
- ↑ conf. quae supra ad § 61 in fine (pag. 50, 9 huius editionis) de paragraphorum ordine in C adnotata sunt
- ↑ et C, et contra Inst.
- ↑ alienare ex alienares correctum C
- ↑ ad sensum (conf. Inst. 2, 1, 43 et Dig. 41, 1, 9, 4, non ad ductus, ad quos ne reliquorum quidem editorum supplementa quadrant, ita fere suppleri posse opinatur Krueger: item procurator rem absentis, cuius negotiorum libera administratio ei permissa est; conf. tamen Ca
- ↑ uideatur C, uidetur Inst.
- ↑ alienari C, alienare Inst. (libri meliores) || olim C, ab initio contractus Inst.
- ↑ hanc rubricam (conf. Ca pag. 299 uers. 10) quintam quo iure fecerit librarius (C1), dici nequit, quia reliquae perierunt.
- ↑ pecunia Huschke, ea pecunia? C
- ↑ seq. supplementa (ex Inst. deriuata) incerta sunt, conf. Ca.