Pagina:Krueger, Studemund - Gai Institutiones, Berolini, 1877.djvu/83

Haec pagina emendata et bis lecta est


II §67-76
―― 51 ――


     naturalem autem libertatem recipere uidetur, cum aut oculos
     nostros euaserit, aut licet in conspectu sit nostro, difficilis[1]
     tamen eius persecutio sit. §68[§ 1] In his autem animalibus quae ex[2]
     consuetudine abire et redire solent, ueluti columbis et api-
     bus, item ceruis qui in siluas ire et redire solent, talem ha-
     bemus regulam traditam, ut si reuertendi animum habere
     desierint, etiam nostra esse desinant et fiant occupantium:[3]
     reuertendi autem animum uidentur desinere habere, cum
     reuertendi consuetudinem deseruerint. §69 Ea quoque quae ex[4]
     hostibus capiuntur, naturali ratione nostra fiunt. §70[§ 2] Sed et id
     quod per adluuionem nobis adicitur, eodem iure nostrum fit:
     per adluuionem autem id uidetur adici quod ita paulatim[5]
     flumen agro nostro adicit, ut aestimare non possimus, quan-[6]
     tum quoquo momento temporis adiciatur: hoc est quod uulgo
     dicitur per adluuionem id adici uideri quod ita paulatim
     adicitur, ut oculos nostros fallat. §71 Itaque si flumen partem
     aliquam ex tuo praedio resciderit et ad meum praedium per-[7]
     tulerit, haec pars tua ma||net. §72 At si in medio flumine insula       pag.71
     nata sit, haec eorum omnium communis est qui ab utraque[8]
     parte fluminis prope ripam praedia possident; si uero non[9]
     sit in medio flumine, ad eos pertinet qui ab ea parte quae
     proxima est, iuxta ripam praedia habent. §73 Praeterea id quod in
     solo nostro ab aliquo aedificatum est, quamuis ille suo nomine[10]
     aedificauerit, iure naturali nostrum fit, quia superficies solo ce-[11]
     dit. §74 Multoque magis id accidit et in planta quam quis in solo
     nostro posuerit, si modo radicibus terram conplexa fuerit.
     §75 Idem contingit et in frumento quod in solo nostro ab aliquo[12]
     satum fuerit. §76 Sed si ab eo petamus fundum uel aedificium,[13]

     et inpensas in aedificium uel in seminaria uel in sementem


  1. §68. inde ab 6 si fere = Inst. 2, 1, 15
  2. §70. ad § 70 usque ad 14 adiciatur conf. Gai res cottid. (Dig. 41, 1, 7, 1 = Inst. 2, 1, 20).

  1. in Dig. Inst., an C
  2. eius Dig. Inst., inrei C
  3. occupantium Inst., occupatium C
  4. deseruerint Inst., desieruerint C
  5. id Dig. Inst., ita C
  6. adicit] dicit C
  7. resciderit] conf. Ca pag. 298 inf.
  8. commune C (conf. codicis C scripturam supra Gai. 1 § 106)
  9. possidentur Cn
  10. quamuis] qui C, conf. Ca pag. 297
  11. ceditur C, conf. Ca pag. 306
  12. frumento] promento Cn
  13. fundum Huschke, fructum C.