Pagina:Krueger, Studemund - Gai Institutiones, Berolini, 1877.djvu/82

Haec pagina emendata et bis lecta est
II §60.61.65-67
―― 50 ――


     creditore, soluta quidem pecunia omni modo conpetit, non-
     dum uero soluta ita demum conpetit, si neque conduxerit[1]
     eam rem a creditore debitor, neque precario rogauerit, ut
     eam rem possidere liceret; quo casu lucratiua ususcapio con-[2]
     petit. §61 Item si rem obligatam sibi populus uendiderit eam-
     que dominus possederit, concessa est ususreceptio: sed hoc[3]
     casu praedium biennio usurecipitur: et hoc est quod uulgo
     dicitur ex praediatura possessionem usurecipi: nam qui mer-
     catur a populo, praediator appellatur.[4]
§65      Ergo ex his quae diximus apparet quaedam naturali       pag.69
     iure alienari, qualia sunt ea quae traditione alienantur; quae-
     dam ciuili, nam mancipationis et in iure cessionis et usu-
     capionis ius proprium est ciuium Romanorum.
§66      Nec tamen ea tantum quae traditione nostra fiunt, | na-
     turali nobis ratione adquiruntur, sed etiam ―| occupando[5]
     ideo ――――― erimus, quia antea nulli|us essent, qualia sunt[6]
     omnia quae terra mari caelo capiuntur. §67[§ 1] itaque si feram[7]
     bestiam aut uolucrem aut pis|cem ―――――――captum[8]
     ―――――|――――――― eo usque nostrum esse
     intellegitur, || donec nostra custodia coerceatur; cum uero[9]       pag.70
     custodiam nostram euaserit et in naturalem libertatem se re-[10]

     ceperit, rursus occupantis fit, quia nostrum esse desinit:[11]


  1. §67. ad § 67 inde ab 19 eo conf. Gai res cottid. (Dig. 41, 1, 3, 2 et 5 pr. = Inst. 2, 1, 12).

  1. soluta ex soluita correctum C1
  2. ususcapio C, conf. Ca pag. 311 et pag. 325; forma tradita, ne obscuraretur, supra seruata est
  3. possiderit C || ususreceptio (sic) C
  4. post appellatur in C secuntur §§ 62 — 64, quas Heimbach ante § 80 transposuit
  5. 15 — 16 etiam quae occupando ideo nostra fecerimus Boecking et Huschke, etiam quae occupando ideo adquisierimus Goeschen; neutrum ad codicis C reliquias apte quadrat, cuius ductus ad etiamsi occupando ideo res adquisierimus propius accedere uidentur, quod tamen Gaianum non est
  6. quia] qui C, conf. Ca pag. 293
  7. mari] marique C || fera? C
  8. 18 — 19 ad sensum recte, ad ductus uix recte (conf. Ca) supplebatur: piscem ceperimus, quidquid ita captum fuerit, statim no|s trum fit, et eo usque etc.; Inst. haec habent: Ferae igitur bestiae et uolucres et pisces, id est omnia animalia, quae in terra mari caelo nascuntur, simulatque ab aliquo capta fuerint, iure gentium statim illius esse incipiunt: quod enim ante nullius est, id naturali ratione occupanti conceditur ...... quidquid autem eorum ceperis, eo usque tuum esse intellegitur, donec tua custodia coercetur; conf. etiam Dig. 41, 1, 1. 3
  9. coerceatur Cn, coercetur Gai res cottid. et Inst.
  10. libertatem se Dig. Inst., se libertatem C || receperit Dig. Inst., perceperit C
  11. nostrum Dig., nostra C.