recipit usucapionem; quae species possessionis et usucapio-
nis pro herede uocatur. §53 Et in tantum haec usucapio con-[1]
cessa est, || ut et res quae solo continentur, anno usucapian- pag.67
tur. §54 quare autem hoc casu etiam soli rerum annua consti-[2]
tuta sit usucapio, illa ratio est, quod olim rerum hereditaria-
rum possessione uelut ipsae hereditates usucapi credebantur,[3]
scilicet anno: lex enim XII tabularum soli quidem res biennio
usucapi iussit, ceteras uero anno; ergo hereditas in ceteris
rebus uidebatur esse, quia soli non est, quia neque corpo-
ralis est: (et) quamuis postea creditum sit ipsas hereditates[4]
usucapi non posse, tamen in omnibus rebus hereditariis,
etiam quae solo tenentur, annua usucapio remansit. §55 Quare[5]
autem omnino tam inproba possessio et usucapio concessa
sit, illa ratio est, quod uoluerunt ueteres maturius heredita-
tes adiri, ut essent qui sacra facerent, quorum illis tempori-
bus summa obseruatio fuit, et ut creditores haberent, a quo[6]
suum consequerentur. §56 Haec autem species possessionis et
usucapionis etiam lucratiua uocatur: nam sciens quisque rem
alienam lucri facit. §57 sed hoc tempore iam non est lucratiua:[7]
nam ex auctoritate Hadriani senatusconsultum factum est, ut[8]
tales usucapiones reuocarentur; et ideo potest heres ab eo[9]
qui rem usucepit, hereditatem petendo proinde eam rem[10]
consequi, atque si usucapta non esset. || §58
necessario tamen[11] pag.68
herede extante nihil ipso iure pro herede usucapi potest.
§59 Adhuc etiam ex aliis causis sciens quisque rem alienam usu-
capit: nam qui rem alicui fiduciae causa mancipio dederit
uel in iure cesserit, si eandem ipse possederit, potest usu-
capere, anno scilicet, (etiam) soli si sit. quae species usu-[12]
capionis dicitur usureceptio, quia id quod aliquando habui-
mus, recipimus per usucapionem. §60 Sed fiducia contrahitur[13]
aut cum creditore pignoris iure, aut cum amico, quo tutius[14]
nostrae res apud eum sint; et siquidem cum amico contracta[15]
sit fiducia, sane omni modo conpetit ususreceptio; si uero cum[16]
- ↑ uacatur C
- ↑ hoc casu etiam Goeschen, etiam hoc casu C
- ↑ possessiones ut (conf. Ca pag. 311 inf.) ipsae C
- ↑ et Heffter, om. C
- ↑ tenentur Lachmann, teneantur C
- ↑ oblseruatio C (sed inducta l littera) || et ut Goeschen, ut et C
- ↑ iam Schopen, etiam C
- ↑ hauctoritate ex hauctoritatem correctum C || hadriani C, (diui) Hadriani Huschke
- ↑ usucapionem C, conf. Ca pag. 311
- ↑ proinde] ṗ· | inde C, conf. Ca pag. 286
- ↑ esset Buchholtz, esset et Cn, conf. Ca pag. 266
- ↑ scilicet etiam Lachmann, scilicet? C, conf. Ca pag. 259 uers. 29 et pag. 267 uers. 10
- ↑ sed] sed cum Cn
- ↑ quo Huschke, quod Cn, conf. Ca pag. 293 inf.
- ↑ sint et] essent C
- ↑ ususreceptio C, quae forma, ne aut hic aut pag. 50, 6 obscuraretur, supra seruata est; ceterum conf. Ca pag. 325.