Pagina:Krueger, Studemund - Gai Institutiones, Berolini, 1877.djvu/80

Haec pagina emendata et bis lecta est


II §49-52
―― 48 ――


     fur quiue per uim possidet, usucapere possit (nam huic alia[1]
     ratione usucapio non conpetit, quia scilicet mala fide possi-[2]
     det); sed nec ullus alius, quamquam ab eo bona fide emerit,[3]
     usucapiendi ius habeat. §50[§ 1] unde in rebus mobilibus non facile
     procedit, ut bonae fidei possessori usucapio conpetat, quia qui[4]
     alienam rem uendidit et tradidit, furtum committit; idemque[5]
     accidit etiam si ex alia causa tradatur. sed tamen hoc ali-[6]
     quando aliter se habet; nam si heres rem defuncto commo-
     datam aut locatam uel apud eum depositam, existimans eam[7]
     esse here||ditariam uendiderit aut donauerit, furtum non       pag.66
     committit; item si is ad quem ancillae ususfructus pertinet,
     partum etiam suum esse credens uendiderit aut donauerit,[8]
     furtum non committit; furtum enim sine adfectu furandi non[9]
     committitur. aliis quoque modis accidere potest, ut quis
     sine uitio furti rem alienam ad aliquem transferat et efficiat,
     ut a possessore usucapiatur. §51[§ 2] Fundi quoque alieni potest ali-
     quis sine ui possessionem nancisci, quae uel ex neglegentia[10]
     domini uacet, uel quia dominus sine successore decesserit
     uel longo tempore afuerit: quam si ad alium bona fide acci-[11]
     pientem transtulerit, poterit usucapere possessor; et quam-
     uis ipse qui uacantem possessionem nactus est, intellegat
     alienum esse fundum, tamen nihil hoc bonae fidei possessori
     ad usucapionem nocet, (cum) inprobata sit eorum sententia,[12]
     qui putauerint furtiuum fundum fieri posse.[13]
§52      Rursus ex contrario accidit, ut qui sciat alienam rem
     se possidere, usucapiat, ueluti si rem hereditariam, cuius
     possessionem heres nondum nactus est, aliquis possederit;[14]

     nam ei concessum (est usu)capere, si modo ea res est quae[15]


  1. §50. fere = Inst. 2, 6, 3 et 4 et 5 et 6 || inde ab 13 furtum non usque ad 14 committitur = Dig. 41, 3, 37 pr.
  2. §51. usque ad 19 afuerit = Dig. 41, 3, 37, 1.

  1. quiue Inst., aut quique Cn aut quiue C || huic C, his Inst. || alia Inst., ali C
  2. possidet Cn, possident Inst.
  3. nec C, ne Inst. || quamquam Cn, quamuis Inst. || eo C, eis Inst.
  4. supplementum praebuerunt Inst. || quia Cn, nam Inst.
  5. furtum C, furtum eius Inst.
  6. hoc C, id Inst.
  7. eum depositam Inst., eundem positam C || eam esse hereditariam Cn, hereditariam esse Inst.
  8. etiam Goeschen, et C (conf. Ca pag. 267), om. Inst.
  9. furtum Dig. Inst., urtum C
  10. sine Dig., ine C || ui ex um correctum C || possessionem namcisci C, nancisci possessionem Dig.
  11. quam Goeschen, nam Cn
  12. nocetur C, conf. Ca pag. 306 || inpropata C
  13. furtiuum] furti C (t littera corrigendo mutata), conf. Ca
  14. posiderit C
  15. est usucapere] cape Cn (conf. Ca pag. 265 uers. 39 et pag. 311 uers. 2 seqq.).