si is ad quem ab intestato legitimo iure pertinet hereditas,
in iure eam alii ante aditionem cedat, id est antequam heres
extiterit, proinde fit heres is cui in iure cesserit, ac si ipse
per legem ad hereditatem uocatus esset: post obligationem[1]
uero si cesserit, nihilo minus ipse || heres permanet et ob id[2] pag.63
creditoribus tenebitur, debita uero pereunt eoque modo
debitores hereditarii lucrum faciunt; corpora uero eius he-
reditatis proinde transeunt ad eum cui cessa est hereditas, ac
si ei singula in iure cessa fuissent. §36[§ 1] Testamento autem scriptus[3]
heres ante aditam quidem hereditatem in iure cedendo eam
alii nihil agit, postea uero quam adierit si cedat, ea accidunt[4]
quae proxime diximus de eo ad quem ab intestato legitimo
iure pertinet hereditas, si post obligationem (in) iure cedat.[5]
§37[§ 2] Idem et de necessariis heredibus diuersae scholae auctores
existimant, quod nihil uidetur interesse, utrum (aliquis) ad-[6]
eundo hereditatem fiat heres, an inuitus existat: quod quale[7]
sit, suo loco apparebit: sed nostri praeceptores putant nihil[8]
agere necessarium heredem, cum in iure cedat hereditatem.
§38 Obligationes quoquo modo contractae nihil eorum reci-
piunt: nam quod mihi ab aliquo debetur, id si uelim tibi
deberi, nullo eorum modo, quibus res corporales ad alium
transferuntur, id efficere possum; sed opus est, ut iubente[9]
me tu ab eo stipuleris: quae res efficit, ut a me liberetur et
incipiat tibi teneri. §39 quae dicitur nouatio obligationis. sine
hac uero nouatione non poteris tuo nomine agere, sed debes[10]
ex persona mea quasi cognitor || aut procurator meus ex-[11] pag.64
periri.
§40 Sequitur ut admoneamus apud peregrinos quidem unum
esse dominium: nam aut dominus quisque est, aut dominus
non intellegitur. Quo iure etiam populus Romanus olim
utebatur: aut enim ex iure Quiritium unusquisque dominus[12]
erat, aut non intellegebatur dominus. sed postea diuisionem
- ↑ heretem C, conf. Ca pag. 271 || obligationem C, aditionem Goeschen, conf. infra ad uers. 13
- ↑ cesseerit Cn, conf. Ca pag. 266 || ob id a creditoribus Cn
- ↑ cessa] conf. Ca
- ↑ agi C
- ↑ obligationem C, aditionem Goeschen, conf. supra ad uers. 4
- ↑ aliquis ex 3, 87 inseruit Lachmann
- ↑ hereditatem] hereditatemstatem Cn, conf. Ca pag. 270 || existant C
- ↑ appareuitur Cn
- ↑ possumus Cn, conf. Ca pag. 278
- ↑ poterit C
- ↑ procuratior Cn
- ↑ iure Quiritium] conf. Ca pag. 273.