――――――――――――――――――――――――――――|
ere uel ―――――――――――――――――――――――――|
praedium ――――――――――――――――――――――――|
dem ulla libera ciuitas ――――――――――――――― admo-|
nendi sumus ――――――――――――――――――――――|
esse, prouincialis soli nexum non e ――――――――――――|
significationem solum Italicum mancipii est, pro|uinciale nec
mancipii est. aliter enim ueteri lingua a|――――――――――
―――――――――― mancipa ―|
§28 (Res) incorporales traditionem non recipere manifestum[1]
est. §29 Sed iura praediorum urbanorum in iure cedi (tantum)[2]
possunt; rusticorum uero etiam mancipari possunt.
§30 Vsusfructus in iure cessionem tantum recipit: nam do-
minus proprietatis alii usumfructum in iure cedere potest, ut[3]
ille usumfructum habeat et ipse nudam proprietatem retineat.[4]
ipse usufructuarius in iure cedendo domino proprietatis usum-
fructum efficit, ut a se discedat et conuertatur in proprieta-
tem; alii uero in iure cedendo nihilo minus ius suum retinet:[5]
creditur enim ea cessione nihil agi. §31 Sed haec scilicet in Ita-
licis praediis ita sunt, quia et ipsa praedia mancipationem ||
et in iure cessionem recipiunt. alioquin in prouincialibus pag.62
praediis siue quis usumfructum siue ius eundi, agendi aquam-[6]
ue ducendi uel altius tollendi aedes aut non tollendi, ne lumi-
nibus uicini officiatur, ceteraque similia iura constituere
uelit, pactionibus et stipulationibus id efficere potest; quia[7]
ne ipsa quidem praedia mancipationem aut (in) iure cessionem
recipiunt. §32 Sed cum ususfructus et hominum et ceterorum[8]
animalium constitui possit, intellegere debemus horum usum-[9]
fructum etiam in prouinciis per in iure cessionem constitui
posse. §33 Quod autem diximus usumfructum in iure cessionem
tantum recipere, non est temere dictum, quamuis etiam per[10]
mancipationem constitui possit eo, quod in mancipanda pro-
prietate detrahi potest; non enim ipse ususfructus mancipa-
tur, sed cum in mancipanda proprietate deducatur, eo fit ut[11]
apud alium ususfructus, apud alium proprietas sit.
§34 Hereditas quoque in iure cessionem tantum recipit: §35 nam
- ↑ (Res) incorporales Boecking, Incorporales (res) Goeschen, conf. Ca pag. 298 uers. 18
- ↑ tantum om. C, conf. Ca pag. 308 uers. 16
- ↑ potest] conf. Ca pag. 285 uers. 21
- ↑ retineat] conf. Ca
- ↑ sum retinetur C, conf. Ca pag. 306
- ↑ quis] qus C, conf. Ca pag. 297 inf.
- ↑ sipulationibus Cn
- ↑ recipiuntur Cn || sed Goeschen, et C || hominum ex hominem correctum C1
- ↑ horum] honorum C
- ↑ quamuis ] quod iis Cn, conf. Ca pag. 291
- ↑ 34 —— 35 ut apud] ut aputut C.