Pagina:Krueger, Studemund - Gai Institutiones, Berolini, 1877.djvu/76

Haec pagina emendata et bis lecta est
II §24-27
―― 44 ――


     res in iure ceditur, rem tenens ita dicit hvnc ego ho- [1]
     minem ex ivre qviritivm mevm esse aio; deinde postquam hic
     uindicauerit, praetor interrogat eum qui cedit, an contra[2]
     uindicet; quo negante aut tacente tunc ei qui uindicauerit,[3]
     eam rem addicit; idque legis actio uocatur. hoc fieri potest
     etiam in prouinciis apud praesides earum. §25 Plerumque tamen
     et fere semper mancipationibus utimur: quod enim ipsi per
     nos praesentibus amicis agere possumus, hoc non est necesse[4]
     cum maiore difficultate apud praetorem aut apud praesidem
     prouinciae agere. §26 Quodsi neque mancipata neque in iure
     cessa sit res mancipii ||  (6 uersus in C legi nequeunt) ――――|[5]       pag.60
     * plena possessio concessa ――――――――――――――|
     ex formula, quamquam ――――――――――――――――|[6]
     ――――――――――――――――――――――――――|
     ――――――――――――――――――――――――――|
     fructus na ――――――――――――――――――――――|
     §27 Item adhuc in ――――――――――――――――――|
      (4 uersus in C legi nequeunt) ――――――――――――――――|
     non fuissent ――――――――――――――――――――――|
      (7 uersus in C legi nequeunt) ――――――――――――――――|
     s ―――――――――――――――――――――――――――|       pag.61
     ――――――――――――――――――――――――――――|

     est quo nomine ――――――――――――――――――――|




  1. dicit C, uindicat Boeth.
  2. suppletum ex Boethio
  3. negante Boeth., negantte C
  4. est] je Cn (sed ita ut j littera, cum lineola inducta sit, uideatur fere inter praepositionis notam sollemnem efficere, conf. Ca pag. 271 uers. 30)
  5. (post mancipii) secuta esse sed tantum tradita probabiliter coniecit Huschke. Deinde Gaius egisse uidetur de iure eius, cui res mancipii tradita tantum sit ; tum de iure commercii similiter atque Vlpianus 19, 4. 5
  6. ex formula quamquam uix Gaianum est; expectes ex (ea) formula, quamquam aut ex formula, quam .... || In sequentibus ars nesciendi exercenda est. Ceterum conf. Ca usque ad 45, 9.