Pagina:Krueger, Studemund - Gai Institutiones, Berolini, 1877.djvu/73

Haec pagina emendata et bis lecta est


II §7a-14
―― 41 ――


     quod [in prouinciis] non ex auctoritate populi Romani conse-[1]
     cratum est, proprie sacrum non est, tamen pro sacro habetur.[2]
     §8[§ 1] Sanctae quoque res, uelut muri et portae, quodammodo diuini[3]
     iuris sunt. §9[§ 2] Quod autem diuini iuris est, id nullius in bonis est:[4]
     id uero quod humani || iuris est, plerumque alicuius in bonis[5]       pag.56
     est; potest autem et nullius in bonis esse: nam res hereditariae,
     antequam aliquis heres existat, nullius in bonis sunt.§9b ――――[6]
      (8 fere uersus in C legi nequeunt) ――――――――――――|* e domino.
     §10[§ 3] Hae autem quae humani iuris sunt, aut publicae sunt aut pri-[7]
     uatae. §11[§ 4] quae publicae sunt, nullius uidentur in bonis esse:[8]
     ipsius enim uniuersitatis esse creduntur. priuatae sunt quae[9]
     singulorum hominum sunt.[10]
§12[§ 5]      Quaedam praeterea res corporales sunt, quaedam in(cor-[11]
     porales). §13[§ 6] Corporales hae (sunt) quae tangi possunt, uelut[12]
     fundus homo uestis aurum argentum et denique aliae res
     innumerabiles. §14[§ 7] Incorporales sunt quae tangi non possunt,[13]
     qualia sunt ea quae iure consistunt, sicut hereditas, usus-[14]
     fructus, obligationes quoquo modo contractae. nec ad rem
     per(tinet, quod in hereditate res corporales con)tinentur; (nam)[15]
     et fructus qui ex fundo percipiuntur, corporales sunt, et quod[16]

     ex aliqua obligatione nobis debetur, id || plerumque corporale[17]       pag.57


  1. §8. = Dig. 1, 8, 1 pr.; Inst. 2, 1, 10
  2. §9. usque ad 7 sunt = Dig. 1, 8, 1 pr.
  3. §10. = Dig. 1, 8, 1, pr.
  4. §11. = Dig. 1, 8, 1 pr.
  5. §12. = Dig. 1, 8, 1, 1; Inst. 2, 2 pr.
  6. §13. = Dig. 1, 8, 1, 1; Inst. 2, 2, 1
  7. §14. usque ad 42, 4 rusticorum = Dig. 1, 8, 1, 1; Inst. 2, 2, 2 et 3.

  1. in prouinciis ut glossema expulit Mommsen
  2. sacrum ex sacarum correctum C
  3. quoque Dig. Inst., quoqueque Cn, conf. Ca pag. 297 || uelut Cn, ueluti Dig. Inst.
  4. iuris Dig. Inst., iuri ? C || iuris est Dig., iurie est ? Cn
  5. iuris — 7 sunt suppletum ex Dig.
  6. post sunt quid scriptum fuerit, certo dici nequit; egisse Gaium de rebus nondum occupatis et de rebus derelictis ueri non est dissimile.
  7. autem C, autem res Dig. || publicae Dig., (pu)blici C
  8. 10 — 12 lacunae suppletae sunt ex Dig. || null.....dentur in bonis esse C, nullius in bonis esse creduntur Dig.
  9. priuatae C, priuatae autem Dig.
  10. singuloru............ C, singulorum sunt Dig.
  11. usque ad 42, 1 supplementa praebuerunt Dig. et Inst. || incorporales Dig. Inst., in C
  12. sunt Dig. Inst., om. C, conf. Ca pag. 301 uers. 23 || tangi C Dig., sui natura tangi Inst. || uelut Cn, ueluti Dig. Inst.
  13. in(u)merauiles C || sunt Cn ? Dig., autem sunt Inst.
  14. iure C, in iure Dig. Inst. cum Epitoma Gaiana
  15. ( ) suppletum ex Dig. et Inst. || nam Dig. Inst., om. C, conf. Ca pag. 279 uers. 32
  16. corporales Dig. Inst.; fortasse res corporales in C erat, quod ferri potest || quod C, id quod Dig. Inst.
  17. deb...... plerumque C, debetur plerumque Dig.Inst.