uitus auctor fieri a praetore cogitur. §191[§ 1] unde cum tutore nul-
lum ex tutela iudicium mulieri datur: at ubi pupillorum pu-[1]
pillarumue negotia tutores tractant, ei post pubertatem tutelae[2]
iudicio rationem reddunt. §192 Sane patronorum et parentum[3]
legitimae tutelae uim aliquam habere intelleguntur eo quod
hi neque ad testamentum faciendum neque ad res mancipii
alienandas neque ad obligationes suscipiendas auctores fieri
coguntur, praeterquam si magna causa alienandarum re-
rum mancipii obligationisque suscipiendae interueniat; eaque[4]
omnia ipsorum causa constituta sunt, ut, quia ad eos inte-[5]
statarum mortuarum hereditates pertinent, neque per testa-[6]
mentum excludantur ab hereditate, neque alienatis pretio-[7]
sioribus rebus susceptoque aere alieno minus locuples ad eos[8]
hereditas perueniat. §193 Apud peregrinos non similiter ut apud
nos in tutela sunt feminae; sed tamen plerumque quasi in[9]
tutela sunt: ut ecce lex Bithynorum, si quid mulier contrahat,[10]
maritum auctorem esse iubet aut filium eius puberem.[11]
§194 Tutela autem liberantur ingenuae quidem trium (liberorum[12]
iure, libertinae uero quattuor, si in patroni) liberorumue eius
legitima tutela sint: nam ceterae quae alterius generis tuto-[13]
res habent, [uelut Atilianos aut fiduciarios,] trium libero-[14]
rum || iure tutela liberantur. §195 Potest autem pluribus modis[15] pag. 52
libertina alterius generis (tutorem) habere, ueluti si a femina[16]
manumissa sit; tunc enim e lege Atilia petere debet tutorem,[17]
uel in prouinc(iis e lege Iul)ia et Titia: nam in patronae tu-[18]
tela esse non potest. §195a Item si (a) masculo manumissa (fue-
rit) et auctore eo coemptionem fecerit, deinde remancipata
et manumissa sit, patronum quidem habere tutorem desinit,
- ↑ §191. inde a 2 pupillorum = Inst. 1, 20, 7.
- ↑ tutela] tule C, conf. Ca pag. 309 || datum C, conf. Ca pag. 306 inf. || 2 — 3 pupillorum pupillarumue negotia tutores Cn, pupillorum pupillarumque tutores negotia Inst.
- ↑ tractant ei] tractansei C, gerunt Inst.
- ↑ iudicio Inst., iudici C, conf. Ca pag. 274
- ↑ mancipio C || interueniant C
- ↑ intestarum C
- ↑ pertinet Cn
- ↑ protiosioribus Cn
- ↑ susceptoque aere] susceptoquaere C, conf. Ca pag. 297 inf.
- ↑ sunt] s ex c uel ex e correctum C
- ↑ sunt ui haecce lex bytinorum C || contrahat] hat C, conf. Ca pag. 260 uers. 13
- ↑ auctorem] aut C, conf. Ca pag. 257 || filius C, conf. Ca pag. 268
- ↑ tutela autem] tutelautem C, conf. Ca pag. 309 || 18 — 19 ( ) suppleuit Hollweg
- ↑ tutela] tutum C, conf. Ca pag. 309 || ceterae] etcetere C
- ↑ habeant C
- ↑ potest] conf. Ca pag. 285 uers. 21
- ↑ tutorem add. Goeschen
- ↑ lege] le C, conf. Ca pag. 275
- ↑ e lege Iulia add. Heffter; ceterum conf. Ca pag. 317 seq.