a praesidibus prouinciarum (ex) lege Iulia et Titia. §186[§ 1] Et ideo si[1]
cui testamento tutor sub condicione aut ex die certo datus[2]
sit, quamdiu condicio aut dies pendet, tutor dari potest;[3]
item si pure datus fuerit, quamdiu nemo heres existat, tam-[4]
diu ex his legibus tutor petendus est; qui desinit tutor esse,[5]
posteaquam aliquis ex testamento tutor esse coeperit. §187[§ 2] Ab
hostibus quoque tutore capto ex his legibus tutor peti debet,
qui desinit tutor esse, si is qui captus est, in ciuitatem re-[6]
uersus fuerit: nam reuersus recipit tutelam iure postliminii.
§188 ||Ex his apparet quot sint species tutelarum. si uero[7] pag.50
quaeramus in quot genera hae species diducantur, longa erit[8]
disputatio: nam de ea re ualde ueteres dubitauerunt, nosque[9]
diligentius hunc tractatum executi sumus et in edicti inter-
pretatione et in his libris quos ex Q. Mucio fecimus. hoc tan-[10]
tisper sufficit admonuisse, quod quidam quinque genera esse
dixerunt, ut Q. Mucius; alii tria, ut Ser. Sulpicius; alii duo,
ut Labeo; alii tot genera esse crediderunt, quot etiam spe-
cies essent.
§189[§ 3] Sed inpuberes quidem in tutela esse omnium ciuitatium
iure contingit; quia id naturali rationi conueniens est, ut is[11]
qui perfectae aetatis non sit, alterius tutela regatur; nec fere
ulla ciuitas est, in qua non licet parentibus liberis suis in-[12]
puberibus testamento tutorem dare; quamuis, ut supra di-[13]
ximus, soli ciues Romani uideantur liberos suos in pote-[14]
state habere. §190 feminas uero perfectae aetatis in tutela esse
fere nulla pretiosa ratio suasisse uidetur: nam quae uulgo
creditur, quia leuitate animi plerumque decipiuntur et ae-[15]
quum erat eas tutorum auctoritate regi, magis speciosa uide-[16]
tur quam uera: mulieres enim quae perfectae aetatis sunt,
ipsae sibi negotia tractant, et in quibusdam || causis dicis[17] pag.51
gratia tutor interponit auctoritatem suam; saepe etiam in-[18]
- ↑ §186. usque ad 5 esse fere = Inst. 1, 20, 1
- ↑ §187. fere = Inst. 1, 20, 2
- ↑ §189. usque ad 21 regatur fere =Inst. 1, 20, 6 || supra] § 53.
- ↑ prouinciarum Inst., prouincilarum C || ex Inst., om. C; ceterum conf. Ca pag. 317 seq. || et ideo si cui C, sed et si Inst.
- ↑ ex C, om. Inst.
- ↑ tutor Cn, ex isdem legibus tutor Inst.
- ↑ heres Cn, ex testamento heres Inst.
- ↑ his] is C, isdem Inst. || desini C
- ↑ tutor esse Cn, esse tutor Inst.
- ↑ tutelarum] instutelarum? Cn
- ↑ haec C || deducantur C
- ↑ nosqui C, conf. Ca pag. 290
- ↑ hoc totum tantisper C (conf. Ca pag. 308 uers. 19), hoc loco tantisper Mommsen
- ↑ ratione C, iure Inst.
- ↑ licet C, liceat Goeschen
- ↑ testamento] co • st • C, conf. Ca pag. 308
- ↑ uideantur] uideanturtant C
- ↑ decipiunt C
- ↑ speciosa] hispeciosa C
- ↑ ipsi C || dici C
- ↑ tutor] tutele C, conf. Ca pag. 309 || auctoritatem] aut C, conf. Ca pag. 257.