Pagina:Krueger, Studemund - Gai Institutiones, Berolini, 1877.djvu/67

Haec pagina emendata et bis lecta est


I §166-175
―― 35 ――


     um aut filiam, nepotem aut neptem ex filio et deinceps alteri ea
     lege mancipio dedit, ut sibi remanciparetur, deinde remancipa-
     tum remancipatamue manumisit, legitimus eorum tutor erit.)
     sunt et aliae tutelae, quae fiduciariae uocantur, id est quae
     ideo nobis conpetunt, quia liberum caput mancipatum nobis
     uel a parente uel a coemptionatore manumiserimus. §167 Sed Lati-
     narum et Latinorum inpuberum tutela non omni modo ad ma-
     numissores eorum pertinet, sed ad eos quorum ante manumis-[1]
     sionem (ex iure Quiritium fuerunt: unde si ancilla) ex iure Qui-[2]
     ritium tua sit, in bonis mea, a me quidem solo, non etiam a te
     manumissa, Latina fieri potest, et bona eius ad me pertinent,
     sed eius tutela tibi conpetit: nam ita lege Iunia cauetur: itaque
     si ab eo cuius et in bonis et ex iure Quiritium ancilla fuerit,[3]
     facta sit Latina, ad eundem et bona et tutela pertinent.[4]
§168      Agnatis et patronis et liberorum capitum manumissori-
     bus permissum est feminarum tutelam alii in iure cedere;
     pupillorum autem tutelam non est permissum cedere, quia
     non uidetur one||rosa, cum tempore pubertatis finiatur.       pag.47
§169      Is autem cui ceditur tutela, cessicius tutor uocatur:[5]
     §170 quo mortuo aut capite deminuto reuertitur ad eum tutorem
     tutela qui cessit; ipse quoque qui cessit si mortuus aut[6]
     capite deminutus sit, a cessicio tutela discedit et reuertitur[7]
     ad eum qui post eum qui cesserat, secundum gradum in
     ea tutela habuerit. §171 sed quantum ad agnatos pertinet, nihil[8]
     hoc tempore de cessicia tutela quaeritur, cum agnatorum
     tutelae in feminis lege Claudia sublatae sint. §172 sed fidu-
     ciarios quoque quidam putauerunt cedendae tutelae ius
     non habere, cum ipsi se oneri subiecerint. quod etsi pla-
     ceat, in parente tamen qui filiam neptemue aut proneptem
     alteri ea lege mancipio dedit, ut sibi remanciparetur, re-
     mancipatamque manumisit, idem dici non debet, cum is
     et legitimus tutor habeatur, et non minus huic quam patro-
     nis honor praestandus sit.[9]
§173      Praeterea senatusconsulto mulieribus permissum est in
     absentis tutoris locum alium petere; quo petito prior de-
     sinit; nec interest quam longe absit is tutor. §174 sed exci-[10]
     pitur, ne in absentis patroni locum liceat libertae tutorem

     petere. §175 Patroni || autem loco habemus etiam parentem qui       pag. 48




  1. eorum] libertiineorum? C (ex glossemate)
  2. ( ) addidit Huschke
  3. iure Quiritium] ique C, conf. Ca pag. 273 uers. 12
  4. pertinent Huschke, pertinet Cn
  5. tutor] uocator C
  6. prius cessit ex cessauit correctum? C
  7. a cessicio] accessio C
  8. habueri C, conf. Ca pag. XXXII inf.
  9. sit Huschke, est C
  10. absit] aberit C, afuerit commendat Mommsen, abierit Polenaar.