l. titivm liberis meis tvtorem do. sed et si ita scriptum sit[1]
liberis meis uel vxori meae titivs tutor esto, recte datus intel-[2]
legitur. §150 In persona tamen || uxoris quae in manu est, recepta[3] pag.42
est etiam tutoris optio, id est ut liceat ei permittere quem
uelit ipsa tutorem sibi optare, hoc modo titiae vxori meae[4]
tvtoris optionem do. quo casu licet (ita testari, ut tutorem op-[5]
tare liceat) uxori uel in omnes res uel in unam forte aut duas.
§151 Ceterum aut plena optio datur aut angusta. §152 plena ita dari
solet, ut proxime supra diximus. angusta ita dari solet titiae[6]
vxori meae tvtoris optionem dvmtaxat semel do, aut dvmtaxat[7]
bis do.§153 Quae optiones plurimum inter se differunt: nam[8]
quae plenam optionem habet, potest semel et bis et ter et[9]
saepius tutorem optare: quae uero angustam habet optio-[10]
nem, si dumtaxat semel data est optio, amplius quam semel
optare non potest; si dumtaxat bis, amplius quam bis optandi[11]
facultatem non habet. §154 Vocantur autem hi qui nominatim te-[12]
stamento tutores dantur, datiui, qui ex optione sumuntur,
optiui.
§155[§ 1] Quibus testamento quidem tutor datus non sit, iis ex lege
xii (tabularum) agnati sunt tutores, qui uocantur legitimi.[13]
§156[§ 2] Sunt autem agnati per uirilis sexus personas cognatione iuncti,[14]
quasi a patre cognati, ueluti frater eodem patre natus, fra-
tris filius neposue ex eo, item patruus et patrui || filius et[15] pag.43
nepos ex eo. at hi qui per feminini sexus personas cogna-[16]
tione coniunguntur, non sunt agnati, sed alias naturali iure[17]
cognati. itaque inter auunculum et sororis filium non agna-
tio est, sed cognatio. item amitae, materterae filius non[18]
est mihi agnatus, sed cognatus, et inuicem scilicet ego illi[19]
- ↑ §155. fere = Inst. 1, 15 pr.
- ↑ §156. usque ad 24 ex eo = Dig. 26, 4, 7; usque ad 26 itaque et inde a 27 amitae fere = Inst. 1, 15,1.
- ↑ DO] dolic•tut do C, (conf. Ca pag. 275 uers. 28)
- ↑ MEIS] meois C
- ↑ rececta C
- ↑ ipsėa (sic) C || titiae ex tutiae correctum C
- ↑ ( ) add. Mommsen
- ↑ proximumae C
- ↑ tvtoris optionem dvmtaxat] dumtaxat tutoris optionem Cn
- ↑ differant C
- ↑ bis ex uis correctum C1
- ↑ angustam] angus C
- ↑ potest] poten̄ C, conf. Ca pag. 266 || dumtaxat] tatum C, tantum Goeschen, conf. Ca pag. 264
- ↑ habet] habetis C || testament C, conf. Ca pag. 305 med.
- ↑ xii• C (conf. Ca pag. 304 uers. 4), duodecim tabularum Inst.
- ↑ per uirilis sexus personas cognatione iuncti Cn, per uirilis sexus cognationem coniuncti Inst., qui per uirilis sexus personas cognatione iuncti sunt Dig.
- ↑ 23 — 24 et nepos C, neposue Dig. Inst.
- ↑ hi qui C, qui Inst.
- ↑ coniunguntur C, iunguntur Inst.
- ↑ materterae C; tuae Inst., quae meae pro materterae uocabulo (ex glossemate nato?) scribendum esse suadent
- ↑ scilicet Inst., scilicetsic C, conf. Ca pag. 302 || ego] eo C.