nas quae neutro iure tenentur. §143[§ 1] ac prius dispiciamus de his
quae in tutela sunt.
§144[§ 2] Permissum est itaque parentibus, liberis quos in pote-
state sua habent, testamento tutores dare: masculini quidem[1]
sexus inpuberibus, (feminini autem sexus cuiuscumque aeta-[2]
tis sint, et tum quo)que cum nuptae sint. ueteres enim uo-
luerunt feminas, etiamsi perfectae aetatis sint, propter animi
leuitatem in tutela esse. §145 Itaque si quis filio filiaeque testa-
mento tutorem dederit, et ambo ad pubertatem peruenerint,[3]
filius quidem desinit habere tutorem, filia uero nihilo minus[4]
in tutela permanet: tantum enim ex lege Iulia et Papia Pop-[5]
paea iure liberorum tutela liberantur feminae: loquimur au-
tem || exceptis uirginibus Vestalibus, quas etiam ueteres in pag.41
honorem sacerdotii liberas esse uoluerunt: itaque etiam lege[6]
xii tabularum cautum est. §146[§ 3] Nepotibus autem neptibusque ita[7]
demum possumus testamento tutores dare, si post mortem no-[8]
stram in patris sui potestatem iure recasuri non sint. itaque[9]
si filius meus mortis meae tempore in potestate mea sit, nepo-
tes ex eo non poterunt ex testamento meo habere tutorem,[10]
quamuis in potestate mea fuerint; scilicet quia mortuo me in
patris sui potestate futuri sunt. §147[§ 4] Cum tamen in conpluribus[11]
aliis causis postumi pro iam natis habeantur, et in hac causa[12]
placuit non minus postumis quam iam natis testamento tuto-
res dari posse, si modo in ea causa sint, ut si uiuis nobis
nascantur, in potestate nostra fiant. hos (enim) etiam heredes[13]
instituere possumus, cum extraneos postumos heredes insti-
tuere permissum non sit. §148 (Vxori) quae in manu est, proinde[14]
ac filiae, item nurui quae in filii manu est, proinde ac nepti[15]
tutor dari potest. §149 Rectissime autem tutor sic dari potest
- ↑ §143. = Inst. 1, 13 pr.
- ↑ §144. usque ad 4 dare fere = Inst. 1, 13, 3
- ↑ §146. = Inst. 1, 13, 3
- ↑ §147. usque ad 25 fiant = Inst. 1, 13, 4.
- ↑ sua C, om. Inst. || testamento tutores Inst., testamentores Cn
- ↑ 5. 6 feminini — quo ad sensum suppletum est
- ↑ pubertate C
- ↑ haberet C
- ↑ popeia C
- ↑ honores C, conf. Ca pag. 298 || legi C, conf. Ca pag. 276
- ↑ autem C, tamen Inst.
- ↑ testamento Inst., testes C, conf. Ca pag. 307 inf.
- ↑ iure C, om. Inst. (non inepte) || recasuri non sint Cn, non sint recasuri Inst.
- ↑ ex eo Inst., quos ex eo C, quos ex eo habeo Goeschen || poterunt Inst., potesint C || ex testamento Cn, testamento Inst. || habere tutorem C, tutorem habere Inst.
- ↑ potestate futuri Cn, potestatem recasuri Inst. || sunt Inst., sint C || tamen C, autem Inst. (paulo tolerabilius, conf. ad uers. 15)
- ↑ habeantur C, habentur Inst.
- ↑ nascuntur C, nascerentur, sui et Inst. || fiant C, fierent Inst. || enim add. Huschke
- ↑ sint C
- ↑ ac filiae] ac si filiae C || filii] filia C || neepti C.