Pagina:Krueger, Studemund - Gai Institutiones, Berolini, 1877.djvu/62

Haec pagina emendata et bis lecta est
I §137a-142
―― 30 ――


     ――――――――――|――――――――――――――――
     cogere coempti|onatorem potest, ut se remancipet, cui ipsa
     uel|it ―――――――――――――― nihilo magis potest[1]
     cogere, || quam et filia patrem. sed filia quidem nullo modo       pag.39
     patrem potest cogere, etiamsi adoptiua sit: haec autem[2]
     (uirum) repudio misso proinde conpellere potest, atque si ei
     numquam nupta fuisset.
§138      Ii qui in causa mancipii sunt, quia seruorum loco ha-
     bentur, uindicta, censu, testamento manumissi sui iuris[3]
     fiunt. §139 Nec tamen in hoc casu lex Aelia Sentia locum habet:
     itaque nihil requirimus, cuius aetatis sit is qui manumittit
     et qui manumittitur; ac ne illud quidem, an patronum cre-
     ditoremue manumissor habeat; ac ne numerus quidem lege[4]
     Fufia Caninia finitus in his personis locum habet. §140 Quin
     etiam inuito quoque eo cuius in mancipio sunt, censu liber-
     tatem consequi possunt, excepto eo quem pater ea lege man-
     cipio dedit, ut sibi remancipetur; nam quodammodo tunc
     pater potestatem propriam reseruare sibi uidetur eo ipso,
     quod mancipio recipit. ac ne is quidem dicitur inuito eo[5]
     cuius in mancipio est, censu libertatem consequi, quem pater
     ex noxali causa [mancipio dedit], ueluti quod furti eius no-[6]
     mine damnatus est, [et eum] mancipio actori dedit: nam hunc
     actor pro pecunia habet. §141 In summa admonendi sumus ad-
     uersus eos quos in mancipio habemus, nihil nobis || contu-       pag.40
     meliose facere licere; alioquin iniuriarum tenebimur. ac[7]
     ne diu quidem in eo iure detinentur homines; sed ple-
     rumque hoc fit dicis gratia uno momento, nisi scilicet ex no-[8]
     xali causa mancipantur.[9]
§142[§ 1]      Transeamus nunc ad aliam diuisionem. nam ex his per-
     sonis quae neque in potestate neque in manu neque in man-
     cipio sunt, quaedam uel in tutela sunt uel in curatione, quae-
     dam neutro iure tenentur. uideamus igitur quae in tutela,[10]

     quae in curatione sint: ita enim intellegemus ceteras perso-[11]


  1. §142. = Inst. 1, 13 pr.

  1. nihil Cn, conf. Ca pag. 281
  2. gogere C
  3. conf. Ca || manumisi Cn, conf. Ca pag. 279
  4. lege Fufia Caninia Mommsen, legis fuf. can. Cn (conf. Ca pag. 275 seq.)
  5. quod] quo C, conf. Ca pag. 295
  6. 21 et 22 uerba uncis inclusa expulit Mommsen
  7. aliquoquin iniuriarumc (i. e. causa?) C
  8. gratia uno momento] gratiamuncnomento C || scllicet C, conf. Ca pag. 302
  9. manciparentur C
  10. quae in tutela quae in curatione sint C, de his quae in tutela uel in curatione sunt Inst.
  11. intellegemus Inst., intellegimus C || ceteras Inst., de ceteris C.