Pagina:Krueger, Studemund - Gai Institutiones, Berolini, 1877.djvu/61

Haec pagina emendata et bis lecta est


I §135-137a
―― 29 ――


     ceptus est, licet post tertiam mancipationem patris sui nasca-
     tur, tamen in aui potestate est, et ideo ab eo et emancipari[1]
     et in adoptionem dari potest. at is qui ex eo filio conceptus
     est qui in tertia mancipatione est, non nascitur in aui pote-
     state: sed eum Labeo quidem existimat in eiusdem mancipio[2]
     esse cuius et pater sit: utimur autem hoc iure, ut quamdiu
     pater eius in mancipio sit, pendeat ius eius; et siquidem
     pater eius ex mancipatione manumissus erit, cadat in eius[3]
     potestatem; si uero is dum in mancipio sit, de||cesserit, sui       pag.38
     iuris fiat. §135a[§ 1] | Eadem scilicet ――――――――――[4]
     ―――――|―――――――――――――――――――――
     nam | ut supra diximus, quod in filio faciunt tres manci|patio-
     nes, hoc facit una mancipatio in nepote. §136 ―|―――――[5]
     ――――――――――――――――――|――――――――
     ―――――――――――――――――|―――――――――
     ―――――――― Maximi et | Tuberonis cautum est,
     ut haec quod ad sacra tantum uideatur in manu esse, quod
     uero ad ceteras causas proinde habeatur, atque si in manum
     non conuenisset. |――――――――――――――――[6]
     ――――|―――― potestate parentis liberantur; nec in-
     |terest an in uiri sui manu sint an extranei, quamuis hae[7]
     solae loco filiarum habeantur, quae in uiri ma|nu sunt. §137 ――[8]
     ――――――――――――――――――|――――――――
     ―――――――――――――――――|―――――――――
     ――――――――――――――――|――― mancipatione de-
     sinunt in manu esse, et si ex ea mancipatione manumissae[9]

     fuerint, sui iuris ef|ficiuntur. §137a ―――――――― quae[10]


  1. §135a. supra] §§ 132. 134.

  1. emancipari Huschke, mancipari C
  2. in] ion C
  3. cadit C || eius] eus C
  4. 10. 11 talia fere sententiarum nexus flagitare uidetur, quibus similia iam Huschke proposuit: Eadem scilicet dicemus de eo qui ex nepote semel mancipato necdum manumisso conceptus fuerit. nam ut supra etc.
  5. 13 — 16 haec fere ad sensum, non ad ductus suppleri posse censet Krueger: Praeterea mulieres quae in manum conueniunt, in patris potestate esse desinunt. sed in confarreatis nuptiis de flaminica Diali (de hac cogitauerunt iam priores editores) senatusconsulto ex relatione Maximi etc.
  6. (post conuenisset) haec sententia expressa aliquo modo fuit: Coemptione autem facta mulieres omni modo potestate etc. (spatium in C paulo plura extitisse docet)
  7. uiri] uiriri C || sit C
  8. habeatur C || 22 — 25 eorum, quae post sunt extabant, duce ex parte Huschkio hanc fere sententiam fuisse opinatur Krueger: In manu autem esse mulieres desinunt isdem modis, quibus filiae familias potestate patris liberantur; sicut igitur filiae familias una mancipatione ex potestate patris exeunt, ita eae quae in manu sunt, una mancipatione desinunt in manu esse etc.
  9. manumissa Cn, conf. Ca p. 279 uers. 10
  10. seqq. hanc fere sententiam expressisse uidetur Gaius: Inter eam uero quae cum extraneo, et eam quae cum uiro suo coemptionem fecerit, hoc interest, quod illa quidem cogere coemptionatorem potest, ut se remancipet, cui ipsa uelit, haec autem uirum suum nihilo magis etc.