―――――――――― manumissi ―|―――――――
§132a ―――――――――――――|――――――――――
―――――――――――――――|―――――――――――
――――――――――――――――|――――――――――
―――――――― in bonis liberorum |―――――――――
(5 uersus in C legi nequeunt) ――――――――|――――――
manumissae fuerint―――――|―――――――――――
――――――――――――――――――――――――――
§133[§ 1] ―――――――――――― Admonendi autem sumus liberum[1]
esse arbitrium ei qui filium et ex eo nepotem in potestate habe-[2]
bit, filium quidem de potestate dimittere, nepotem uero in po-[3]
testate retinere: uel ex diuerso filium quidem in potestate reti-[4]
nere, nepotem uero manumittere, uel omnes sui iuris efficere.[5]
eadem et de pronepote dicta esse intellegemus. ―――――[6]
――――――――――――――――――――――――――
§134 ―――――――――――――――――――――――――||
et duae intercedentes manumissiones proinde fiunt, ac fieri[7] pag.37
solent, cum ita eum pater de potestate dimittit, ut sui iuris[8]
efficiatur. deinde aut patri remancipatur, et ab eo is qui[9]
adoptat, uindicat apud praetorem filium suum esse, et illo[10]
contra non uindicante (a) praetore uindicanti filius addicitur;[11]
aut non remancipatur patri, sed ab eo uindicat is qui ad-
optat, apud quem in tertia mancipatione est: sed sane commo-
dius est patri remancipari: in ceteris uero liberorum perso-
nis, seu masculini seu feminini sexus, una scilicet manci-
patio sufficit, et aut remancipantur parenti aut non reman-[12]
cipantur. Eadem et in prouinciis apud praesidem prouin-
ciae solent fieri. §135 Qui ex filio semel iterumue mancipato con-
- ↑ §133. = Dig. 1, 7, 28; Inst. I, 12, 7.
- ↑ 9 — 14 (Admonendi — intellegemus), quae verba quo loco paginae 36 in C extiterint, dispici nequit, ex Dig. (ubi »Gaius lib. I Inst.« laudatur) et Inst. in posteriore huius paginae parte inserenda esse intellexit Goeschen || 9. 10 Admonendi autem sumus liberum esse arbitrium Inst., Liberum arbitrium est Dig.
- ↑ nepotem Dig., nepotem uel neptem Inst.
- ↑ de potestate Inst., potestate Dig. || uero Dig., uero uel neptem Inst.
- ↑ uel Dig., et Inst.
- ↑ uero Dig., uero uel neptem Inst.
- ↑ 13 uel—14 intellegemus Dig., eadem et de pronepote uel pronepte dicta esse intellegantur, uel omnes sui iuris efficere Inst.
- ↑ ante et duae »praecesserit tale quid: Praeterea parentes, liberis in adoptionem datis, in potestate eos habere desinunt. et in filio quidem, si in adoptionem datur, tres mancipationes« Goeschen
- ↑ ut] aut C
- ↑ efficiantur Cn, conf. Ca
- ↑ apud] aaput C
- ↑ uincante C
- ↑ remancipatur Cn (uix recte) || remancipatur C (uix recte).