Pagina:Krueger, Studemund - Gai Institutiones, Berolini, 1877.djvu/59

Haec pagina emendata et bis lecta est


I §130-132
―― 27 ――


     inaugurentur, et || feminini sexus, si uirgines Vestales capi-[1]       pag.35
     antur. §131 Olim quoque, quo tempore populus Romanus in La-[2]
     tinas regiones colonias deducebat, qui iussu parentis in colo-[3]
     niam Latinam nomen dedissent, desinebant in potestate paren-
     tis esse, quia efficerentur alterius ciuitatis ciues.
§132[§ 1]      Praeterea emancipatione desinunt liberi in potestate[4]
     parentum esse. sed filius quidem tribus mancipationibus,[5]
     ceteri uero liberi, siue masculini sexus siue feminini, una
     mancipatione exeunt de parentum potestate: lex enim xii[6]
     tabularum tantum in persona filii de tribus mancipationibus
     loquitur his uerbis si pater filivm (ter) venvm dvit, (a) patre[7]
     filivs liber esto. eaque res ita agitur: mancipat pater filium
     alicui; is eum uindicta manumittit; eo facto reuertitur in
     potestatem patris; is eum iterum mancipat uel eidem uel
     alii: sed in usu est eidem mancipari: isque eum postea simi-
     liter uindicta manumittit; quo facto cum rursus in potestatem[8]
     patris fuerit reuersus, tertio pater eum mancipat uel eidem[9]
     uel alii: sed hoc in usu est, ut eidem mancipetur: eaque man-[10]
     cipatione desinit in potestate patris esse, etiamsi nondum
     manumissus sit, sed adhuc in causa mancipii || duret ――――[11]       pag.36

     ――――――――――――――――――――|――――――


  1. §132. usque ad 7 esse = Inst. 1, 12, 6.

  1. uirgine C
  2. 2 — 3 in Latinas regiones uerba ex glossemate irrepsisse censet Mommsen
  3. qui iussu] quiusu uel qinusu C || coloniam] conf. Ca pag. 261
  4. praeterea suppletum ex Inst. || emancipatione C, emancipatione quoque Inst. || potestate Inst., potestatem C
  5. parentum Inst., parentem C, conf. Ca pag. 305 inf.
  6. exeun C || parentium C
  7. ter Vlpianus 10, 1, om. C || uenum d(uit) patre filius C?, uenundauit filius a patre codex Vaticanus Vlpiani l. l.
  8. 16. 17 sententia uel hoc uel simili modo ad incertas codicis C umbras restitui poterit
  9. fueri? C, conf. Ca pag. XXXII inf.
  10. eide C || 18. 19 suppleuit Hollweg ad codicis ductus (conf. Ca); expectes potius: eaque mancipatione patria potestas tollitur, etiamsi uel simile aliquid
  11. post duret, quod exempli causa suppletum est, Huschke ad sensum recte suppleuit: »apud eum cui mancipatus est. a quo si rursus manumittatur, sui iuris fit.« Deinde de iis egisse Gaium iam Goeschen coniecit, quae in Epit. 1, 6 § 3 med. hoc modo leguntur: Tamen cum tertio mancipatus fuerit filius a patre naturali fiduciario patri, hoc agere debet naturalis pater, ut ei a fiduciario patre remancipetur et a naturali patre manumittatur, ut si filius ille mortuus fuerit, ei in hereditate naturalis pater, non fiduciarius, succedat. Feminae uel nepotes masculi ex filio una emancipatione de patris uel aui exeunt potestate et sui iuris efficiuntur. Et hi ipsi quamlibet una mancipatione de patris uel aui potestate exeant, nisi a patre fiduciario remancipati fuerint et a naturali patre manumissi, succedere eis naturalis pater non potest, nisi (ipse sit add. Mommsen) fiduciarius, a quo manumissi sunt. Nam si remancipatum eum sibi naturalis pater uel auus manumiserit, ipse ei in hereditate succedit.