eo sui iuris fiunt. sed hoc distinctionem recipit; nam mortuo
patre sane omni modo filii filiaeue sui iuris efficiuntur; mortuo
uero auo non omni modo nepotes neptesue sui iuris fiunt, sed[1]
ita, si post mortem aui in patris sui potestatem recasuri non[2]
sunt. itaque si moriente auo pater eorum et uiuat et in potestate[3]
patris (sui) fuerit, tunc post obitum aui in patris sui potestate[4]
fiunt; si uero is, quo tempore auus moritur, aut iam mor-[5]
tuus est aut exiit de potestate (patris, tunc hi, quia in pote-[6]
statem) eius cadere non possunt, sui iuris fiunt. §128[§ 1] Cum || au- pag.34
tem is cui ob aliquod maleficium ex lege Cornelia aqua et igni
interdicitur, ciuitatem Romanam amittat, sequitur ut, quia[7]
eo modo ex numero ciuium Romanorum tollitur, proinde ac[8]
mortuo eo desinant liberi in potestate eius esse: nec enim[9]
ratio patitur, ut peregrinae condicionis homo ciuem Romanum[10]
in potestate habeat. pari ratione et si ei qui in potestate
parentis sit, aqua et igni interdictum fuerit, desinit in po-
testate parentis esse, quia aeque ratio non patitur, ut pere-
grinae condicionis homo in potestate sit ciuis Romani paren-
tis §129[§ 2] Quodsi ab hostibus captus fuerit parens, quamuis ser-[11]
uus hostium fiat, tamen pendet ius liberorum propter ius
postliminii, quo hi qui ab hostibus capti sunt, si reuersi[12]
fuerint, omnia pristina iura recipiunt; itaque reuersus habe-[13]
bit liberos in potestate: si uero illic mortuus sit, erunt qui-
dem liberi sui iuris; sed utrum ex hoc tempore quo mortuus
est apud hostes parens, an ex illo quo ab hostibus captus est,[14]
dubitari potest. ipse quoque filius neposue si ab hostibus
captus fuerit, similiter dicemus propter ius postliminii pote-[15]
statem quoque parentis in suspenso esse. §130 Praeterea exeunt
liberi uirilis sexus de parentis potestate, si flamines Diales
- ↑ §128. usque ad 13 esse et inde ab 15 pari usque ad 17 esse fere = Inst. 1, 12, 1
- ↑ §129. usque ad 23 potestate et inde a 26 ipse = Inst. 1, 12, 5.
- ↑ (nep|te) sue C, neptesque Inst.
- ↑ patris sui potestatem C, potestatem patris sui Inst.
- ↑ uiuit Inst.
- ↑ sui Inst., om. C || fuerint C, est Inst. || (patris) sui potestate C, potestate patris sui Inst.
- ↑ mortus uidetur fere in C fuisse
- ↑ 8 — 9 ( ) suppletum ex Inst.
- ↑ romanam amittat Cn, amittit Inst. || quia Institutionum aliquot libri, qui C et alii libri Inst.
- ↑ tollitur Inst., tollit C || proinde ac C, perinde acsi Inst.
- ↑ potestate Inst., poteste C, conf. Ca pag. 288
- ↑ peregrinae homo condicionis addito asterisco Cn, conf. Ca pag. 312
- ↑ quodsi Cn, si Inst. || seruus Inst., seruo C, conf. Ca pag. 302 inf.
- ↑ quo] quod C (conf. Ca pag. 293 uers. 32), quia Inst.
- ↑ itaque C, idcirco Inst. || reuersus Inst., reuersis C || habebit liberos C, et liberos habebit Inst.
- ↑ quo] quod C, conf. Ca pag. 293 inf.
- ↑ dicemus C, dicimus Inst. || potestatem quoque Cn, ius quoque potestatis Inst.