Pagina:Krueger, Studemund - Gai Institutiones, Berolini, 1877.djvu/57

Haec pagina emendata et bis lecta est


I §122-127
―― 25 ――


     ――――――――|: unde etiam dupundius dictus est quasi
     duo pondo, quod nomen adhuc in usu retinetur. semisses[1]
     quoque et quadrantes pro rata scilicet portione ad pon|dus
     examinati erant. ―――― qui dabat olim | pecuniam, non[2]
     numerabat eam, sed appendebat; unde serui quibus permit-
     titur administratio pe|cuniae, dispensatores appellati sunt et[3]
     §123 ―――――|――――――――――――――――――
     coemptio|―――――――――――――――――――――― a
     quidem quae coem|ptionem fac――――――――――――[4]
     seruilem condici|onem a――――――――――――――
     ―――――|― mancipati mancipataeue seruorum loco con-[5]
     stituuntur, adeo quidem, ut ab eo cuius in mancipio || sunt,       pag.33
     neque hereditatem neque legata aliter capere possint, quam[6]
     (si) simul eodem testamento liberi esse iubeantur, sicut iuris
     est in persona seruorum. sed differentiae ratio manifesta[7]
     est, cum a parentibus et a coemptionatoribus isdem uerbis
     mancipio accipiantur, quibus serui; quod non similiter fit[8]
     in coemptione.
§124[§ 1]      Videamus nunc quomodo hi qui alieno iuri subiecti sunt,[9]
     eo iure liberentur.[10]
§125      Ac prius de his dispiciamus qui in potestate sunt.
     §126[§ 2] Et quidem serui quemadmodum potestate liberentur, ex his[11]
     intellegere possumus quae de seruis manumittendis superius

     exposuimus §127[§ 3] Hi uero qui in potestate parentis sunt, mortuo[12]


  1. §124. = Inst. 1, 12 pr.
  2. §126. = Inst. 1, 12 pr || superius] §§ 13 seqq.
  3. §127. = Inst. 1, 12 pr.

  1. adhunc C
  2. ante qui dabat supplendum uidetur: quam ob rem uel simile quid
  3. enuntiatum, quod ad appellati sunt pertinere supra significatum est, utrum paulo latius etiam (et adhuc ....) patuerit necne, non liquet. Deinde apparet explicatum fuisse a Gaio, quibus rebus differat condicio feminae quae in manu sit, ab eorum condicione qui in mancipio sint
  4. 9 — 11 ita fere supplendo sensum Gaianum restituas: Ea quidem quae coem|ptionem facit, non deducitur in seruilem condici|onem; a parentibus autem uel a coemptionatori|bus mancipati mancipataeue etc.
  5. mancipati] mancipari C
  6. hereditates C, conf. Ca pag. 270 || possunt C, conf. Ca pag. 301 inf.
  7. manifesta est] manifeste C, conf. Ca pag. 266
  8. accipiunt C
  9. quomodo C, quibus modis Inst.
  10. liuerentur Cn, liberantur Inst.
  11. seqq. supplementa paragraphorum 126 et 127 ex Institutionibus deprompta sunt || liberent(ur) Cn, liberantur Inst.
  12. expossuimus C, conf. Ca pag. 284 uers. 32 seqq.