Pagina:Krueger, Studemund - Gai Institutiones, Berolini, 1877.djvu/56

Haec pagina emendata et bis lecta est
I §118-122
―― 24 ――


     nec ob id filiae loco sit, ab eo mancipari possit. §118a[§ 1] Plerumque (uero[1]
     tum) solum et a parentibus et a coemptionatoribus mancipan-
     tur, cum uelint parentes coemptionatoresque (ex) suo iure eas
     personas dimittere, sicut inferius euidentius apparebit. §119[§ 2] Est[2]
     autem mancipatio, ut supra quoque diximus, imaginaria[3]
     quaedam uenditio: quod et ipsum ius proprium ciuium Ro-[4]
     manorum est; eaque res ita agitur: adhibitis non minus
     quam quinque testibus ciuibus Romanis puberibus et prae-[5]
     terea alio eiusdem condicionis, qui libram aeneam teneat,
     qui appellatur libripens, is qui mancipio accipit, aes tenens[6]
     ita dicit hvnc ego hominem ex ivre qviritivm mevm esse aio isqve[7]
     mihi emptvs esto hoc aere aeneaqve libra; deinde aere percu-[8]
     tit libram idque aes dat ei a quo mancipio accipit quasi pretii[9]
     loco §120 Eo modo et seruiles et liberae personae mancipantur;
     animalia quoque quae mancipii sunt, quo in numero haben-
     tur boues, equi, muli, asini; item praedia tam urbana quam[10]
     rustica quae et ipsa mancipii sunt, qualia sunt Italica, eodem[11]
     modo solent mancipari. §121 In eo solo praediorum mancipatio a[12]
     ceterorum mancipatione differt, quod personae seruiles et[13]
     liberae, item animalia quae mancipii sunt, nisi in praesentia
     sint, mancipari non possunt; adeo quidem, || ut eum (qui)       pag.32
     mancipio accipit, adprehendere id ipsum quod ei mancipio[14]
     datur, necesse sit; unde etiam mancipatio dicitur, quia[15]
     manu res capitur: praedia uero absentia solent mancipari.
     §122 Ideo autem aes et libra adhibetur, quia olim aereis tantum[16]
     nummis utebantur, et erant asses, dupundii, semisses, qua-
     drantes, nec ullus aureus uel argenteus nummus in usu erat,
     sicut ex lege xii tabularum intellegere possumus; eorumque
     nummorum uis et potestas non | in numero erat sed in pon-

     dere ――――――― as|ses librales erant, et dupundii[17]


  1. §118a. inferius] conf. §§ 132, 134, 137
  2. §119. = Boeth. in Top. 5, 28 (ed. Baiter pag. 322); inde a 9 qui libram usque ad 10 libripens = Priscian. VI 96 (I pag. 282 Hertz) || supra] § 113.

  1. nec ex et correctum C || 1 — 2 ( ) add. Goeschen
  2. appearebit C
  3. diximus C, indicauimus Boeth.
  4. quod et] quia et Cn (conf. Ca pag. 294 inf.), quod Boeth. || ciuium romanorum est Cn, romanorum est ciuium Boeth.
  5. quam Boeth., quod C, conf. Ca pag. 291
  6. mancipio C, mancipium Boeth. || aes Boeth., rem C
  7. iure Boeth., ius̄t̄• Cn, conf. Ca pag. 273 || isque Boeth., iisque C
  8. esto C, est Boeth. || aere Boeth., aer C (conf. Ca pag. 298)
  9. mancipio C, mancipium Boeth.
  10. mulii C || quam] que Cn, conf. Ca pag. 291
  11. quali C
  12. praeditorum Cn
  13. seruiles ex seruires correctum C1
  14. accepit C || ei] et in uel ei in C
  15. dat C
  16. tantum] tantumtum C, conf. Ca pag. 308
  17. seq. Gaius talia fere expressisse uidetur: sed in pondere posita; nam et as|ses librales erant et dupundii bilibres uel similia.