coemptionem facere mulier non solum cum marito suo sed
etiam cum extraneo; scilicet aut matrimonii causa facta co-
emptio dicitur, aut fiduciae: quae enim cum marito suo facit
coemptionem, (ut) apud eum filiae loco sit, dicitur matri-[1]
monii causa fecisse coemptionem; quae uero alterius rei
causa facit coemptionem aut cum uiro suo aut cum ex-
traneo, ueluti tutelae euitandae causa, dicitur fiduciae
causa fecisse coemptionem. §115[§ 1] quod est tale: si qua uelit quos
habet tutores deponere et alium nancisci, illis auctoribus[2]
coemptionem facit; deinde a coemptionatore remancipata ei
cui ipsa uelit, et ab eo uindicta || manumissa incipit eum pag.30
habere tutorem, (a) quo manumissa est; qui tutor fiduciarius
dicitur, sicut inferius apparebit. §115a Olim etiam testamenti fa-[3]
ciendi gratia fiduciaria fiebat coemptio: tunc enim non aliter[4]
feminae testamenti faciendi ius habebant, exceptis quibus-
dam personis, quam si coemptionem fecissent remancipatae-
que et manumissae fuissent; sed hanc necessitatem coempti-
onis faciendae ex auctoritate diui Ha|driani senatus remisit.
§115b ――――――――――――――| femina ――――[5]
―――――――――――――――――― fi|duciae causa
cum uiro suo fecerit coemptionem, nihilo minus filiae loco in-
cipit esse: nam si omnino qualibet ex causa uxor in manu
uiri sit, placuit eam filiae iura nancisci.[6]
§116 Superest ut exponamus, quae personae in mancipio sint.
§117 Omnes igitur liberorum personae, siue masculini siue femi-[7]
nini sexus, quae in potestate parentis sunt, mancipari ab
hoc eodem modo possunt, quo etiam serui mancipari pos-[8]
sunt §118 Idem iuris est in earum personis quae in manu sunt: |
――――― coemptionatoribus eodem modo possunt |――――[9]
―――――――― apud coemptionatorem fi|liae loco sit ―――
nupta sit, ――― nihilo minus etiam || quae ei nupta non sit[10] pag.31
- ↑ §115. inferius] § 195a
- ↑ coeptionem? C || 4 apud — 6 coemptionem] haec uerba ad taedium usque repetita sunt in C, conf. Ca
- ↑ reponere C || auctoribus] tutoribus C, conf. Ca pag. 256
- ↑ inferioribus appeauerit? C || olim] olim olim C
- ↑ aliter] conf. Ca pag. 256 inf.
- ↑ post remisit Gaius haec fere uidetur dixisse: eam feminam, quae fiduciae causa cum extraneo coemptionem fecerit, filiae loco apud eum non fieri; sed quae fiduciae causa etc.
- ↑ placuti? C || iura ex iurae correctum C
- ↑ femini C
- ↑ hoc eodem] eodem hoc C
- ↑ 29 — 31 lacunae ducibus ex parte incertis codicis C umbris ita e. g. cum aliis expleri possunt: nam (uel quare) feminae a coemptionatoribus eodem modo possunt (mancipari, quo liberi a parente mancipantur; adeo) quidem, ut quamuis ea sola apud coemptionatorem filiae loco sit, quae ei nupta sit, tamen nihilo minus etc.
- ↑ non sit] non est C