quod is qui liberos in potestate habet, si se adrogandum de-
derit, non solum ipse potestati adrogatoris subicitur, sed
etiam liberi eius in eiusdem fiunt potestate tamquam nepotes. ||[1]
§108 | Nunc de iis personis uideamus quae in manu nostra sunt.[2] pag.28
quod | et ipsum ius proprium ciuium Romanorum est. §109 Sed
in potestate quidem et masculi et feminae esse solent; in
manum autem feminae tantum conueniunt. §110 Olim itaque
tribus modis in manum conueniebant, usu, farreo, coem-[3]
ptione. §111 Usu in manum conueniebat quae anno continuo
nupta perseuerabat; quae enim ueluti annua possessione[4]
usucapiebatur, in familiam uiri transibat filiaeque locum[5]
optinebat. itaque lege xii tabularum cautum est, ut[6]
si qua nollet eo modo in manum mariti conuenire, ea[7]
quotannis trinoctio abesset atque eo modo (usum) cuiusque
anni interrumperet. sed hoc totum ius partim legibus sub-
latum est, partim ipsa desuetudine oblitteratum est. §112 Far-
reo in manum conueniunt per quoddam genus sacrificii[8]
quod Ioui farreo fit: in quo farreus panis adhibetur, unde[9]
etiam confarreatio dicitur; conplura praeterea huius iuris[10]
ordinandi gratia cum certis et sollemnibus uerbis, praesen-
tibus decem testibus, aguntur et fiunt. quod ius etiam no-[11]
stris temporibus in usu est: nam flamines maiores, id est[12]
Diales Martiales Quirinales, item || reges sacrorum, nisi[13] pag.29
ex farreatis nati non leguntur; ac ne ipsi quidem sine con-[14]
farreatione sacerdotium habere possunt. §113[§ 1] Coemptione uero[15]
in manum conueniunt per mancipationem, id est per quan-[16]
dam imaginariam uenditionem: nam adhibitis non minus[17]
quam v testibus ciuibus Romanis puberibus, item libripende,[18]
emit is mulierem, cuius in manum conuenit. §114 Potest autem[19]
- ↑ §113. inde a 27 adhibitis usque ad 28 libripende = Priscian. VI 96 (I pag. 282 ed. Hertz).
- ↑ etiam C Inst., et Dig. || tamquam Dig. Inst., anquam C
- ↑ 4 Nunc - 5 quod suppleuit Goeschen
- ↑ teribus C
- ↑ perseuerabat quae enim] conf. Ca
- ↑ transiebat C
- ↑ xii] duodecima C, conf. Ca pag. 307
- ↑ manu C
- ↑ manus C
- ↑ conf. quae dixi in Actis Philolog. Wirceburg. pag. 125
- ↑ conferratio dictur C
- ↑ quos C
- ↑ flaminesi C
- ↑ Quirinales] quirinales quirinales Cn
- ↑ nati non] nation C
- ↑ sacerdotum C
- ↑ id est] conf. Ca, fortasse siue potius in C fuit
- ↑ minus Prisc., manu C
- ↑ quam Cn, om. Prisc. || libripende Prisc., libripenda C
- ↑ is] eum C || potest] poste C, conf. Ca pag. 285.