Pagina:Krueger, Studemund - Gai Institutiones, Berolini, 1877.djvu/53

Haec pagina emendata et bis lecta est


I §98-107
―― 21 ――


     §98[§ 1] Adoptio autem duobus modis fit, aut populi auctoritate, aut
     imperio magistratus, ueluti praetoris. §99[§ 2] Populi auctoritate adop-[1]
     tamus eos qui sui iuris sunt: quae species adoptionis dici-
     tur adrogatio, quia et is qui adoptat rogatur, id est interro-
     gatur, an uelit eum quem adoptaturus sit, iustum sibi filium
     esse; et is qui adoptatur rogatur, an id fieri patiatur; et popu-[2]
     lus rogatur, an id fieri iubeat. imperio magistratus adopta-
     mus eos qui in potestate parentum sunt, siue primum gra-[3]
     dum liberorum optineant, qualis est filius et filia, siue infe-[4]
     riorem, qualis est nepos neptis, pronepos proneptis. §100 Et
     quidem illa adoptio quae per populum fit, nusquam nisi Ro-
     mae fit; at haec etiam in prouinciis apud praesides earum
     fieri solet. §101 Item per populum feminae non adoptantur, nam
     id magis placuit; apud || praetorem uero uel in prouinciis[5]       pag.27
     apud proconsulem legatumue etiam feminae solent adoptari.[6]
     §102 Item inpuberem apud populum adoptari aliquando prohibitum
     est, aliquando permissum est: (nam) nunc ex epistula optimi[7]
     imperatoris Antonini quam scripsit pontificibus, si iusta causa
     adoptionis esse uidebitur, cum quibusdam condicionibus per-
     missum est. apud praetorem uero, et in prouinciis apud
     proconsulem legatumue, cuiuscumque aetatis (personas) ad-
     optare possumus. §103[§ 3] Illud utriusque adoptionis commune est,[8]
     quod et hi qui generare non possunt, quales sunt spadones,[9]
     adoptare possunt. §104[§ 4] feminae uero nullo modo adoptare pos-
     sunt, quia ne quidem naturales liberos in potestate ha-[10]
     bent. §105 Item si quis per populum siue apud praetorem uel
     apud praesidem prouinciae adoptauerit, potest eundem alii
     in adoptionem dare. §106 Sed et illa quaestio, an minor natu[11]
     maiorem natu adoptare possit, utriusque adoptionis communis[12]

     est. §107[§ 5] illud proprium est eius adoptionis quae per populum fit,[13]


  1. §98. fere = Dig. 1, 7, 2 pr.; Inst. 1, 11, 1
  2. §99. fere = Dig. 1, 7, 2 pr.; usque ad 4 adrogatio et inde a 7 imperio fere = Inst. 1, 11, 1
  3. §103. = Dig. 1, 7, 2, 1; Inst. 1, 11, 9
  4. §104. fere = Inst. 1, 11, 10.
  5. §107. = Dig. 1, 7, 2, 2; Inst. 1, 11, 11.

  1. inperio magistratus uel (conf. Ca pag. 311 inf.) praetoris Cn, imperio magistratus Inst. (fortasse recte), magistratus imperio Dig.
  2. adoptatur Dig., adoptat C
  3. parentium C Inst., parentis Dig.
  4. filius et filia C, filius filia Dig. Inst. (recte, ut uidetur)
  5. praetorem] p̄‧ r̄‧ Cn, conf. Ca pag. 288 inf.
  6. proconsules Cn || legaturmue C (sed expuncta r littera)
  7. nam nunc] nunc C, conf. Ca pag. 279 inf. et pag. 282 uers. 7
  8. illud Dig., illi uero C (conf. Ca pag. 310 uers. 1), (sed et illud Inst.)
  9. quod Dig. Inst., quia Cn, conf. Ca pag. 294
  10. ne quidem C, nec Inst. || potestate C, potestate sua Inst.
  11. sed et] set C, conf. Ca pag. 301 || quaestio Goeschen, quaestio est Cn
  12. communis Goeschen, cō|mune C (conf. C Gai. II § 72)
  13. illut C Inst., hoc uero Dig. || eius C Dig., illius Inst.