Pagina:Krueger, Studemund - Gai Institutiones, Berolini, 1877.djvu/50

Haec pagina emendata et bis lecta est
I §79-85
―― 18 ――


     Latinos pertinet, qui proprios populos propriasque ciuitates[1]
     habebant et erant peregrinorum numero. §80 Eadem ratione ex
     contrario ex Latino et ciue Romana, siue ex lege Aelia Sentia
     siue aliter contractum fuerit matrimonium, ciuis Romanus nas-[2]
     citur. fuerunt||tamen qui putauerunt ex lege Aelia Sentia con-       pag.22
     tracto matrimonio Latinum nasci, quia uidetur eo casu per[3]
     legem Aeliam Sentiam et Iuniam conubium inter eos dari,[4]
     et semper conubium efficit, ut qui nascitur patris condi-[5]
     cioni accedat; aliter uero contracto matrimonio eum qui[6]
     nascitur, iure gentium matris condicionem sequi et ob id
     esse ciuem Romanum. sed hoc iure utimur ex senatuscon-[7]
     sulto, quo auctore diuo Hadriano significatur, ut omni[8]
     modo ex Latino et ciue Romana natus ciuis Romanus nasca-
     tur. §81 His conuenienter etiam illud senatusconsultum diuo Ha-[9]
     driano auctore significauit, ut (qui) ex Latino et peregrina,[10]
     item contra (qui) ex peregrino et Latina nascitur, is matris
     condicionem sequatur. §82 Illud quoque his consequens est,
     quod ex ancilla et libero iure gentium seruus nascitur, et
     contra ex libera et seruo liber nascitur. §83 Animaduertere ta-[11]
     men debemus, ne iuris gentium regulam uel lex aliqua uel[12]
     quod legis uicem optinet, aliquo casu commutauerit. §84 ecce[13]
     enim ex senatusconsulto Claudiano poterat ciuis Romana quae
     alieno seruo uolente domino eius coiit, ipsa ex pactione[14]
     libera permanere, sed seruum procreare: nam quod inter[15]
     eam et dominum istius serui conuenerit, eo senatusconsulto[16]
     ratum esse iubetur. sed postea diuus Hadrianus iniquitate
     rei et inelegantia iuris motus restituit iuris gen||tium regu-       pag.23
     lam, ut cum ipsa mulier libera permaneat, liberum pariat.
     §85 (Item e lege――――) ex ancilla et libero poterant liberi nasci;[17]
     nam ea lege cauetur, ut si quis cum aliena ancilla quam crede-[18]
     bat liberam esse coierit, siquidem masculi nascantur, liberi[19]

     sint, si uero feminae, ad eum pertineant, cuius mater ancilla[20]




  1. ciuitate C
  2. siue aliter] conf. Ca || contractum] contrarium? Cn, conf. Ca pag. 260
  3. casu] sasu C
  4. conubion C
  5. effecit C
  6. alter C || mmatrimonio C, conf. Ca pag. 279
  7. sed] s̄ (i. e. sunt) Cn, conf. Ca pag. 301
  8. quo] quod? Cn (conf. Ca pag. 293 inf.); possis etiam ad modum § 81 scribere: quod ... significat || omni modo Hollweg, qm (i. e. quomodo?) Cn, conf. Ca pag. 277
  9. conuenienter] queniuntur? C, conf. Ca pag. 260 uers. 14 || hadriano ex hadrianos correctum C, conf. Ca pag. 300
  10. auctor C, conf. Ca pag. 256 et pag. 298 || et peregrina] etperetperegrina C
  11. nas̄cit' Cn, conf. Ca pag. 312
  12. ne] nec C || uel lex] uelex C
  13. lege C, conf. Ca pag.276
  14. coit C
  15. nam] non Cn. conf. Ca pag. 280
  16. dominu C || eo Huschke, ex C
  17. de qua lege et num de lege Romana egerit Gaius (conf. § 86), non liquet || accilla C || liberi] hibere C
  18. acilla C
  19. masculli C
  20. eum] em C || pertineat Cn || quius C || acilla C.