Pagina:Krueger, Studemund - Gai Institutiones, Berolini, 1877.djvu/49

Haec pagina emendata et bis lecta est


I §77-79
―― 17 ――


     ciuis Romana peregrino cum quo ei conubium est, nupserit,[1]
     peregrinus sane procreatur et is iustus patris filius est, tam-
     quam si ex peregrina eum procreasset. || hoc tamen tem-       pag.21
     pore (ex) senatusconsulto quod auctore diuo Hadriano factum[2]
     est, etiamsi non fuerit conubium inter ciuem Romanam et
     peregrinum, qui nascitur, iustus patris filius est. | §78 Quod
     autem diximus inter ciuem Romanam peregrinumque ―――[3]
     ―――― eum qui | nascitur, peregrinum esse――――――
     ―――――――――|――――――――――――――――――
     deterioris parentis condicionem sequ―|ea ― lege ――――
     ―――――――――― si peregrinam, cum | qua ei conu-
     bium non sit, uxorem duxerit —, peregri|nus ex eo coitu
     nascatur. sed hoc maxime casu necessaria lex Minicia: nam[4]
     remota ea lege matris | condicionem sequeretur; ex iis enim[5]
     inter quos non | est conubium, qui nascitur, iure gentium
     matris condicioni accedit. qua parte autem iubet lex ex ciue[6]
     Romano et peregrina peregrinum nasci, superuacua uidetur:
     nam et remota ea lege hoc utique iure gentium | futurum
     erat. §79 Adeo autem hoc ita est, ut ―――――|――――[7]
     ―――――――――――――――――――|―――――――
     ――――――――――――――――non | solum exterae na-

     tiones et gentes sed etiam qui Latini nominantur; sed ad alios




  1. quo] qua C, conf. Ca pag. 293 inf. || nupserit erit peregrinum (conf. Ca pag. 287) C; possis etiam nupserit, peregrinum sane procreat temptare
  2. Hadriano] hadriano|s̄? C, conf. Ca pag. 300
  3. peregrinoque aut peregrinuque C, conf. Ca pag. 287 || § 78 locus lectu difficillimus uario modo suppleri potest; nec tamen ullum supplementum satis apte ad reliquiarum umbras quadrat. Sententia fere haec fuisse uidetur Kruegero: Quod autem diximus (§ 75) inter ciuem Romanam peregrinumque (uel inter ciuem Romanum peregrinamque) contracto matrimonio eum qui nascitur, peregrinum esse, id lege Minicia cautum est, qua liberi iubentur deterioris parentis condicionem sequi. ea enim (in Cn uidetur eadem fuisse) lege cautum est, ut si peregrinam, cum (qua ei conubium non sit, ciuis Romanus, uel peregrinus ciuem Romanam, cum) qua ei conubium non sit, uxorem duxerit, peregrinus ex eo coitu nascatur
  4. post Minicia Huschke addidit fuit
  5. 14. 15 supra exempli causa suppletum est, ut sententiae satisfieret
  6. condicione C
  7. 19 — 21 lacuna, quae ita est ut uerba excipit, sic fere ad sensum suppleri posse Mommseno uidetur: Adeo autem hoc ita est, ut ex ciue Romano et Latina qui nascitur, Latinus nascatur, quamquam ad eos qui hodie Latini appellantur, lex Minicia non pertinet; nam conprehenduntur quidem peregrinorum appellatione in ea lege non solum etc.