Pagina:Krueger, Studemund - Gai Institutiones, Berolini, 1877.djvu/44

Haec pagina emendata et bis lecta est
I §53-57
―― 12 ――


     uitia, cogantur seruos suos uendere: et utrumque recte fit:[1]
     male enim nostro iure uti non debemus; qua ratione et pro-[2]
     digis interdicitur bonorum suorum administratio. §54 Ceterum[3]
     cum apud ciues Romanos duplex sit dominium (nam uel in
     bonis uel ex iure Quiritium uel ex utroque iure cuiusque
     seruus esse intellegitur), ita demum seruum in potestate do-[4]
     mini esse dicemus, si in bonis eius sit, etiamsi simul ex
     iure Quiritium eiusdem non sit: nam qui nudum ius Quiri-
     tium in seruo habet, is potestatem habere non intellegitur.
§55[§ 1]      Item in potestate nostra sunt liberi nostri quos iustis[5]
     nuptiis procreauimus. quod ius proprium ciuium Romano-[6]
     rum est; fere enim nulli alii sunt homines qui talem in filios[7]
     suos habent potestatem qualem nos habemus. idque diui[8]
     Ha||driani edicto, quod proposuit de his qui sibi liberisque       pag.15
     suis ab eo ciuitatem Romanam petebant, significatur. nec me[9]
     praeterit Galatarum gentem credere in potestate parentum[10]
     liberos esse.
     §56 | ――――――――――――――――――――――――,| si ci-[11]
     ues Romanas uxores duxerint, uel etiam Latinas peregrinasue
     cum quibus conubium habeant: cum enim conubium id effi-[12]
     ciat, ut liberi patris condicionem sequantur, euenit ut non
     (modo) ciues Romani fiant, sed et in potestate patris sint. §57 Unde[13]
     et ueteranis quibusdam concedi solet principalibus constitu-
     tionibus conubium cum his Latinis peregrinisue quas primas
     post missionem uxores duxerint; et qui ex eo matrimonio na-[14]

     scuntur, et ciues Romani et in potestate parentum fiunt.|[15]


  1. §55. usque ad 12 est = Dig. 1, 6, 3; usque ad 13 habemus fere = Inst. 1, 9 pr. §2

  1. seruos suos C, seruos Inst.
  2. male] regula male C (ex nota marginali archetypi, conf. Ca p. XX)
  3. interdicitur C2, dicitur C1, conf. Ca p. 271 uers. 30
  4. intellegatur Cn || seruum ex seruus correctum C, conf. Ca pag. 302 inf.
  5. iustis C ex iustis Dig. Inst.
  6. procreauimus Cn, procreauerimus Dig. Inst. || ciuium Romanorum est Cn Dig., est ciuium Romanorum Inst.
  7. qui Inst., que? Cn, conf. Ca pag. 293 || filios suos C, liberos Inst.
  8. habent C, habeant Inst.
  9. significauit C1, signicauit (sic) C2?, conf. Ca pag. 306 inf.
  10. praeterit ex praeterita correctum Cn || potestatem C
  11. ante si, ubi in C post uersum rubricae destinatum unus uersus rubricatori uacuus relictus esse uidetur, talia fere perierunt Itaque liberos suos in potestate habent ciues Romani, quibus similia iam Goeschen restituit
  12. habeantur Cn
  13. unde et] conf. Ca
  14. post] p̄ Cn, conf. Ca pag. 285 || matrimanio Cn, conf. Ca pag. 277
  15. potestatem C.