dam personae sui iuris sunt, quaedam alieno iuri subiectae[1]
sunt. §49[§ 1]Rursus earum personarum quae alieno iuri subiectae[2]
sunt, aliae in potestate, aliae in manu, aliae in mancipio
sunt. §50[§ 2] Videamus nunc de his quae alieno iuri subiectae sint:[3]
(nam) si cognouerimus quae istae personae sint, simul intel-[4]
legemus quae sui iuris sint: §51[§ 3] ac prius dispiciamus de iis qui[5]
in aliena potestate sunt.[6]
§52[§ 4] In potestate itaque sunt serui dominorum. quae quidem[7]
potestas iuris gentium est: nam apud omnes peraeque gentes
animaduertere possumus dominis in seruos uitae necisque[8]
potestatem esse: et quodcumque per seruum adquiritur, id[9]
domino adquiritur. §53[§ 5] sed hoc tempore neque ciuibus || Roma-[10] pag.14
nis nec ullis aliis hominibus qui sub imperio populi Romani[11]
sunt, licet supra modum et sine causa in seruos suos saeuire:[12]
nam ex constitutione imperatoris Antonini qui sine causa ser-[13]
uum suum occiderit, non minus teneri iubetur, quam qui[14]
alienum seruum occiderit. sed et maior quoque asperitas[15]
dominorum per eiusdem principis constitutionem coercetur:[16]
nam consultus a quibusdam praesidibus prouinciarum de his[17]
seruis qui ad fana deorum uel ad statuas principum confu-[18]
giunt, praecepit, ut si intolerabilis uideatur dominorum sae-
- ↑ §49. usque ad 3 potestate = Inst. 1, 8 pr.
- ↑ §50. = Dig. 1, 6, 1 pr.; Inst. 1, 8 pr.
- ↑ §51. = Dig. l. l.; fere = Inst. l. l.
- ↑ §52. = Dig. 1, 6, 1, 1; Inst. 1, 8, 1
- ↑ §53. usque ad 18 coercetur = Dig. 1, 6, 1, 2; usque ad 12,1 uendere = Inst. 1, 8, 2 || constitutione] conf. Dig. 1, 6, 2; Inst. 1, 8, 2.
- ↑ 1 — 2 subiectae sunt Dig. Inst., sunt subiectae sunt Cn
- ↑ personarum Cn, om. Inst.
- ↑ nunc? Cn (conf. tamen Ca pag. 282 uers. 9), itaque Dig. Inst. || subiectae Dig. Inst., subiecta? C || sint C, sunt Dig. Inst.
- ↑ nam Dig. Inst., om. C || istae Dig. Inst., iustae C || sint Inst., sunt Cn (conf. Ca pag. 301) Dig.
- ↑ sint C, sunt Dig. Inst. || ac prius dispiciamus C Inst., dispiciamus itaque Dig. || qui in C Inst., quae in Dig.
- ↑ in potestate itaque Cn Inst., igitur in potestate Dig.
- ↑ sunt serui dominorum Cn Dig., dominorum sunt serui Inst.
- ↑ animaaduertere C
- ↑ quodcumque Dig. Inst., quocumque Cn, conf. Ca pag. 293 et 295
- ↑ adquiritur Dig. Inst., aut adquiritur Cn aut adquirit C || neque ciuibus Romanis nec ullis aliis Cn, nullis Dig. Inst.
- ↑ populi romani Cn, romano Dig., nostro Inst.
- ↑ causa C, causa legibus cognita Dig. Inst. (hae ordinem uerborum uicinorum inuertunt)
- ↑ constitutiones imperatoris Cn, constitutione diui Dig., constitutione diui Pii Inst.; conf. H. Dernburg »Die Institutionen des Gaius ein Collegienheft« (Halis 1869) pag. 68 et Ca pag. 300
- ↑ teneri C, puniri Dig. Inst.
- ↑ alienum seruum C Dig., seruum alienum Inst. || quoque Cn, om. Dig. Inst.
- ↑ per eiusdem principis constitutionem Cn, eiusdem principis constitutione Dig. Inst.
- ↑ praesidibus] conf Ca pag. 286 uers. 1
- ↑ deorum ex eorum correctum Cn.