Pagina:Krueger, Studemund - Gai Institutiones, Berolini, 1877.djvu/42

Haec pagina emendata et bis lecta est
I §45-48
―― 10 ――


      (24 uersus in C legi nequeunt) ――――――――――――――――――||
     §46 nam et si testamento scriptis in orbem seruis libertas data sit,[1]       pag.13
     quia nullus ordo manumissionis inuenitur, nulli liberi erunt;
     quia lex Fufia Caninia quae in fraudem eius facta sint rescin-
     dit. sunt etiam specialia senatusconsulta, quibus. rescissa
     sunt ea quae in fraudem eius legis excogitata sunt.
§47      In summa sciendum est, (cum) lege Aelia Sentia cautum[2]
     sit, ut creditorum fraudandorum causa manumissi liberi non[3]
     fiant, hoc etiam ad peregrinos pertinere (senatus ita cen-[4]
     suit ex auctoritate Hadriani), cetera uero iura eius legis ad[5]
     peregrinos non pertinere.

§48[§ 1]      Sequitur de iure personarum alia diuisio. nam quae-[6]


  1. §48. = Dig. 1, 6, 1 pr.; Inst. 1, 8 pr.

  1. si testamento] sit C, conf. Ca pag.304 inf.
  2. cum add. Lachmann
  3. ut] aut C (conf. Ca) || manumissi C1, manumissi sint C2
  4. hoc etiam Goeschen, etiam hoc Cn || senatus — Hadriani ut glossema expulit Mommsen in Zeitschrift für Rechtsgeschichte uol. IX pag. 98
  5. (diui) ante Hadriani inseruit Huschke
  6. sequitur ante de iure collocant C Inst., post diuisio Dig. || nam Cn Inst., quod Dig.