Pagina:Krueger, Studemund - Gai Institutiones, Berolini, 1877.djvu/40

Haec pagina emendata et bis lecta est
I §35-43
―― 8 ――


     consecu|tus. ―――――――― in bonis et ex iure Quiritium
     sit manumis|sus, ab eodem scilicet et Latinus fieri potest et
     ius Quiritium consequi.
§36[§ 1]      |Non tamen cuicumque uolenti manumittere licet. §37[§ 2] nam is[1]
     qui | in fraudem creditorum uel in fraudem patroni manu-[2]
     mittit, nihil agit, quia lex Aelia Sentia inpedit libertatem.
     §38[§ 3] Item eadem lege minori xx annorum domino non aliter manu-[3]
     mittere permittitur, quam [si] uindicta apud con||silium iusta[4]       pag.10
     causa manumissionis adprobata [fuerit]. §39[§ 4] Iustae autem causae
     manumissionis sunt ueluti si quis patrem aut matrem aut
     paedagogum aut conlactaneum manumittat. sed et illae cau-
     sae quas superius in seruo minore xxx annorum exposui-[5]
     mus, ad hunc quoque casum de quo loquimur, adferri pos-
     sunt. item ex diuerso hae causae quas in minore xx annorum
     domino rettulimus, porrigi possunt et ad seruum minorem xxx[6]
     annorum. §40[§ 5] Cum ergo certus modus manumittendi minoribus
     xx annorum dominis per legem Aeliam Sentiam constitutus[7]
     sit, euenit ut qui xiiii annos aetatis expleuerit, licet testa-
     mentum facere possit et in eo heredem sibi instituere legata-[8]
     que relinquere possit, tamen si adhuc minor sit annorum[9]
     xx, libertatem seruo dare non possit. §41 Et quamuis Latinum[10]
     facere uelit minor xx annorum dominus, tamen nihilo minus[11]
     debet apud consilium causam probare, et ita postea inter
     amicos manumittere.
§42[§ 6]      Praeterea lege Fufia Caninia certus modus constitutus[12]

     est in seruis testamento manumittendis. §43 nam ei qui plures


  1. §36. = Inst. 1, 6 pr.
  2. §37. = Inst. 1, 6 pr.
  3. §38. fere = Inst. 1, 6, 4
  4. §39. usque ad 11 manumittat conf. Inst. 1, 6, 5 || superius] §19
  5. §40. = Inst. 1, 6, 7
  6. §42. inde ab lege = Inst. 1, 7.

  1. 4 — 5 Non - qui suppletum ex Inst.
  2. uel in fraudem patroni C, om. Inst.
  3. minori xx annorum domino C, domino minori annis uiginti Inst.
  4. 8 — 9 quam — fuerit Cn, quam si uindicta apud consilium iusta causa manumissionis adprobata fuerit (ita libri meliores, fuerint deteriores) manumissi Inst.; si et fuerit glossemata del. Mommsen
  5. superius] superius id est Cn, sed id expunctum est
  6. minorum Cn, conf. Ca pag. 298
  7. uiginti Inst., xxx C || annorum C, annis Inst.
  8. heredem Inst., herede Cn
  9. annorum Cn, annis Inst.
  10. possit] potest C || latinum ex uel latinum correctum C
  11. nihilominus supra tamen ita additum a Cn, ut uideatur librarius tamen nihilo minus potius quam nihilo minus tamen uoluisse
  12. fufia Inst., fufia? ex fufidia correctum C; conf. quae dixi in Actis Philolog. Wirceburg. (1868) pag. 127.