Romae miliarium morari prohibentur; et si contra fecerint,[1]
ipsi bonaque eorum publice uenire iubentur ea condicione, ut
ne in urbe Roma uel intra centesimum urbis Romae miliarium
seruiant neue umquam manumittantur; et si manumissi fue-
rint, serui populi Romani esse iubentur. et haec ita lege
Aelia Sentia conprehensa sunt.
§28 [qvibus modis latini ad civitatem romanam perveniant.] || La-[2] pag.7
tini uero multis modis ad ciuitatem Romanam perueniunt.
§29 Statim enim ex lege Aelia Sentia minores triginta anno-[3]
rum manumissi et Latini facti si uxores duxerint uel ci-[4]
ues Romanas uel Latinas coloniarias uel eiusdem condicionis
cuius et ipsi essent, idque testati fuerint adhibitis non minus[5]
quam septem testibus ciuibus Romanis puberibus, et filium
procreauerint, cum is filius anniculus esse coeperit, datur
eis potestas per eam legem adire praetorem uel in prouinciis[6]
praesidem prouinciae, et adprobare se ex lege Aelia Sentia[7]
uxorem duxisse et ex ea filium anniculum habere: et si is[8]
apud quem causa probata est, id ita esse pronuntiauerit, tunc
et ipse Latinus et uxor eius, si et ipsa eiusdem condicionis sit,[9]
(et filius, si et ipse eiusdem condicionis sit,) ciues Romani esse[10]
iubentur. §30 Ideo autem in huius persona adiecimus »si et ipse[11]
eiusdem condicionis sit«, quia si uxor Latini ciuis Romana est,[12]
qui ex ea nascitur, ex nouo senatusconsulto quod auctore diuo
Hadriano factum est, ciuis Romanus nascitur. §31 Hoc tamen ius
adipiscendae ciuitatis Romanae etiamsi soli minores triginta[13]
annorum manumissi et Latini facti ex lege Aelia Sentia habue-
runt, tamen postea senatusconsulto quod Pegaso et Pusione[14]
consulibus factum est, etiam maioribus triginta annorum ma-
numissis Latinis factis concessum est. §32 Ceterum etiamsi ante
decesserit Latinus, quam anniculi filii causam probauerit,[15]
potest mater eius causam probare, et sic et ipsa fiet || ciuis[16] pag.8
- ↑ contra] rea? C1, icontra? C2n
- ↑ rubricam in inferiore paginae codicis sextae margine addidit C2 || qvibvs modis suppleuit Goeschen || ciuitate romana C2
- ↑ ex lege Aelia Sentia Polenaar, ex lege Aelia Sentia cautum est ut Cn (ex glossemate)
- ↑ ciues romanas uel latinas C2n, ciuem romanam latinam C1n, conf. Ca pag. 261
- ↑ et] ei C
- ↑ per eam legem ut glossema deleuit Polenaar
- ↑ prouinciae C1, prouinciarum C2n, conf. Ca pag. 289 || Sentia uxorem] sent. ·ā|xorem C1 (i. e. sentia autxorem? ceterum conf. Ca), sent. ā|uxorem C2
- ↑ ex add. C2, om. C1 || is ex his correctum C
- ↑ latinus C1, latinus iunianus C2
- ↑ ( ) suppleuit Mommsen
- ↑ in huius persona] conf. Ca
- ↑ quia] qui? C
- ↑ soli Goeschen; socii C1, del. C2?
- ↑ senatusconsulto] conf. Ca pag. 305 uers. 21
- ↑ filii C2, fili C1 || probarit C2n, probet C1n
- ↑ initium paginae libri C 8ae ad sensum magis quam ad ductus sic fere suppleri posse opinatur Krueger: | ciuis Romana, si Latina sit. quodsi mater causam probare nolue|rit, permissum est tutoribus filii uel ipsi filio, poste|aquam ad pubertatem peruenit, causam probare, quo casu | ipse filius civis Romanus fit. item utroque parente mortuo filius | debet causam probare, ut ipse ciuis Romanus fiat. Deinde sequebantur ea quae supra proposita sunt: quae supra diximus etc.