Pagina:Krueger, Studemund - Gai Institutiones, Berolini, 1877.djvu/36

Haec pagina emendata et bis lecta est
I §20-27
―― 4 ――


     tur in urbe Roma quidem quinque senatorum et quinque[1]
     equitum Romanorum puberum; in prouinciis autem uiginti
     recuperatorum ciuium Romanorum, idque fit ultimo die con-
     uentus; sed Romae certis diebus apud consilium manumit-
     tuntur. maiores uero triginta annorum serui semper manu-
     mitti solent, adeo ut uel in transitu manumittantur, ueluti cum
     praetor aut pro consule in balneum uel in theatrum eat. §21 Prae-[2]
     terea minor triginta annorum seruus [manumissus] potest ciuis[3]
     Romanus fieri, si ab eo domino qui soluendo non erat, testa-[4]
     mento eum liberum et heredem relictum ―――|――――[5]       pag.5
     ――――――――  (24 uersus in C legi nequeunt) ――――――――
     (§22) ―――― || homines Latini Iuniani appellantur;[6]       pag.6
     Latini ideo, quia adsimulati sunt Latinis coloniariis; Iuniani
     ideo, quia per legem Iuniam libertatem acceperunt, cum olim
     serui uiderentur esse. §23 Non tamen illis permittit lex Iunia uel[7]
     ipsis testamentum facere, uel ex testamento alieno capere,
     uel tutores testamento dari. §24 Quod autem diximus ex testa-[8]
     mento eos capere non posse, ita intellegemus, ne quid directo[9]
     hereditatis legatorumue nomine eos posse capere dicamus;
     alioquin per fideicommissum capere possunt.
§25      Hi uero qui dediticiorum numero sunt, nullo modo ex
     testamento capere possunt, non magis quam quilibet pere-
     grinus, nec ipsi testamentum facere possunt secundum id[10]
     quod magis placuit. §26 Pessima itaque libertas eorum est qui[11]
     dediticiorum numero sunt; nec ulla lege aut senatusconsulto
     aut constitutione principali aditus illis ad ciuitatem Romanam

     datur. §27 Quin etiam in urbe Roma uel intra centesimum urbis




  1. roma om. C1, add. C2 || quinque equitum] quinquequitum Cn
  2. proconsule Cn, proconsul aut praeses Inst.
  3. manumissus Huschke, m̄m̄ C; glossema agnoscendum esse suspiceris
  4. ab eo domino C2, a domino C1
  5. et] ei? C || de relictum et de pagina proxima, quae legi nequit, confer Ca || proxima inde ab relictum ad sensum e. g. sic supplet Mommsen: relictum alius heres nullus excludit; (quodsi quis a ductibus litterarum longius recedere audeat, uel testamento cum libertate ei hereditas relicta fuerit | neque ullus alius ex eo testamento heres existat uel similia proponat) idque eadem lege Aelia Sentia cautum est. De reliquis quae interciderunt, conf. Inst. 1, 6, 1 et Vlp. 1, 14; conf. etiam Epit. 1, 1, 2
  6. proximum ante homines spatium talia occuparunt qualia leguntur apud Dosith. 5. 6; Vlp. 1, 10. 12
  7. uiderantur Cn || aut non aut nec Cn || promittit C
  8. aut tutorem aut tutores Cn, conf. Ca pag. 298
  9. directo] indirecto C, delet hoc uocabulum ut glossema ad alioquin — possunt (uers. 20) adscriptum Mommsen
  10. nec] quia nec? Cn
  11. magis] m̄ḡn̄ Cn, quod magis non uel magis nunc (uix magistris nostris) significare uidetur.