uincti sint, quibusue stigmata inscripta sint, deue quibus ob[1]
noxam quaestio tormentis habita sit et in ea noxa fuisse con-[2]
uicti sint, quiue ut ferro aut cum bestiis depugnarent traditi[3]
sint, inue ludum custodiamue coniecti fuerint, et postea uel[4]
ab eodem domino uel ab alio manumissi, eiusdem condi-[5]
cionis liberi fiant, cuius condicionis sunt peregrini dediticii.[6]
§14 [v. de peregrinis dediticiis.] Vocantur autem peregrini[7]
dediticii hi qui quondam aduersus populum Romanum armis
susceptis pugnauerunt, deinde uicti se dediderunt. §15 Huius[8]
ergo turpitudinis seruos quocumque modo et cuiuscumque
aetatis manumissos, etsi pleno iure dominorum fuerint, num-
quam aut ciues Romanos aut Latinos fieri dicemus, sed omni
modo dediticiorum numero constitui intellegemus. §16 Si uero[9]
in nulla tali turpitudine sit seruus, manumissum modo ciuem
Romanum modo Latinum fieri dice||mus. §17 nam in cuius per-[10] pag.4
sona tria haec concurrunt, ut maior sit annorum triginta, et
ex iure Quiritium domini, et iusta ac legitima manumissione
liberetur, id est uindicta aut censu aut testamento, is ciuis[11]
Romanus fit; sin uero aliquid eorum deerit, Latinus erit.
§18 [vi. de manvmissione vel cavsae probatione.] Quod au-[12]
tem de aetate serui requiritur, lege Aelia Sentia introductum
est. nam ea lex minores xxx annorum seruos non aliter uo-
luit manumissos ciues Romanos fieri, quam si uindicta, apud
consilium iusta causa manumissionis adprobata, liberati fue-[13]
rint. §19[§ 1] Iusta autem causa manumissionis est ueluti si quis
filium filiamue aut fratrem sororemue naturalem, aut alum-[14]
num, aut paedagogum, aut seruum procuratoris habendi gra-[15]
tia, aut ancillam matrimonii causa apud consilium manu-[16]
mittat.
§20[§ 2] [vii. de consilio adhibendo.] Consilium autem adhibe-[17]
- ↑ sint] sunt Cn, conf. Ca pag. 301 || sint] sunt Cn
- ↑ sit (i. e. sunt it) Cn, conf. Ca pag. 312 || conuicti ex conuictii correctum C
- ↑ sint] sunt C || quiue ut Goeschen, quique aut Cn
- ↑ sint C1, sunt C2 || conlecti C
- ↑ ab eodem Goeschen, auem C1, ab eo ? C2
- ↑ fiant] fiunt C || dediticici C
- ↑ rubricam addidit C2 || peregrini dediticii om. C1, add. C2
- ↑ deinde C2n, et C1 (non et deinde nec deinde et) || uicti ex uictis correctum C
- ↑ constituti C
- ↑ personam Cn
- ↑ uindicta C2, uincta C1 || testamento C2n, I0I C1, conf. Ca pag. 308 inf.
- ↑ rubricam addidit C2 || VI] VII C2
- ↑ fuerint C2, fueri C1 (conf. Ca pag. 299)
- ↑ naturalem C, naturales Inst.
- ↑ pelagogum C || aut paedagogum collata § 39 del. Lachmann
- ↑ apud om. C1, add. C2n
- ↑ rubricam add. C2 || aut VII aut VIII fuerit in C2 (conf. Ca).