§1[§ 1] [i. de ivre civili et natvrali.] Omnes populi qui legi-[1] Cod. Ver. pag.1
bus et moribus reguntur, partim suo proprio, partim communi
omnium hominum iure utuntur: nam quod quis|que populus ipse
sibi ius constituit, id ipsius proprium est uocaturque ius ciuile,[2]
quasi ius proprium ciuitatis; quod uero naturalis ratio inter[3]
omnes homines constituit, id apud omnes populos peraeque[4]
custoditur uocaturque ius gentium, quasi quo iure omnes
gentes utuntur. populus itaque Romanus partim suo proprio,[5]
partim communi omnium hominum iure utitur. quae singula[6]
qualia sint, suis locis proponemus.[7]
§2 Constant autem iura populi Romani ex legibus, plebisci-
tis, senatusconsultis, constitutionibus principum, edictis eorum
qui ius edicendi habent, responsis prudentium. §3 Lex est
quod populus iubet atque constituit. Plebiscitum est quod
plebs iubet atque constituit. plebs autem a populo eo distat,
quod populi appellatione uniuersi ciues significantur, connu-
meratis etiam patriciis; plebis autem appellatione sine patri-[8]
ciis ceteri ciues significantur; unde olim patricii dicebant ple-
biscitis se non teneri, quia sine auctoritate eorum facta essent;[9]
sed postea || lex Hortensia lata est, qua cautum est ut plebi- pag.2
scita uniuersum populum tenerent: itaque eo modo legibus
exaequata sunt. §4 Senatusconsultum est quod senatus iubet
atque constituit, idque legis uicem optinet, quamuis fuerit
quaesitum. §5 Constitutio principis est quod imperator decreto[10]
- ↑ §1. usque ad 8 utuntur = Dig. 1, 1, 9; §1 = Inst. 1, 2, 1 || usque ad 23 constituit = Inst. 1, 2, 5.
- ↑ rubricam addidit C2 || 1-3 Omnes — quod quis| suppletum est ex Dig. et Inst., quamuis tribus uersibus in C explendis haec uerba uix sufficiant; conf. Ca
- ↑ proprium C, proprium ciuitatis Dig. Inst.
- ↑ ciuitatis C, ipsius ciuitatis Dig. Inst.
- ↑ populos C Inst., om. Dig.
- ↑ populus C, et populus Inst.
- ↑ utitur] conf. Ca pag. 306
- ↑ sint C, sunt Inst.
- ↑ etiam Inst., et? C, conf. Ca pag. 267 uers. 10
- ↑ quia] conf. Ca pag. 293 || auctoritatem C
- ↑ Contitutio Cn.