Gaium ut semper amaui, ut non possumus non amare scriptorem naturali sua simplicitate inter aequales pariter fere et flaccidos et molestos nescio quo prisco candore nitentem, auctorem autem iuris populi non nomine tantum Romani eorum qui aetatem tulerunt longe plenissimum et purissimum, ita etiam magis amare coepi, ex quo Gaius noster factus est communibus illis quae tu recordare studiis Veronensibus, cum adstiti tibi, nam ut instarem operi causa non fuit, Gaium recognoscenti labore non minus longo et improbo quam fructuoso et duraturo. Eius laboris haec editio tamquam praemium est; nam de profectibus tuis etsi doctis uiris ex editione tua maiore antea constabat, nunc demum intellegent quicumque iuris studio litterisue Romanis operam dant, quam molesto apparatu, quanta sermonis inaequalitate et scabritia, quot doctis indoctisue interpolationibus intentis oculis tuis tuaque in uniuerso labore constantia liberati simus. Quam ob rem plagulas huius uoluminis, dum id imprimitur, a te missas magna cum uoluptate percurri et si quid erat, quod additum uel mutatum uellem, adnotatiunculis meis tibi significaui. Earum obseruationum cum plerisque in editione locum dederis, alias recte reieceris uel immutaris, ut fit, remanserunt quaedam quae non recepisti siue typothetarum labori parcens, quamquam eiusmodi indulgentiam a te abhorrere sunt qui contendant, siue quod parum tibi socioue operis Kruegero probarentur, siue denique, ut fit, casu fortuito, ipse hortatus, reiectanea haec uel certe reliqua ut praefationi tuae subiungerem et ea quoque communi uirorum doctorum iudicio submitterem. Id quod feci. Sunt autem haec quae sequuntur.
Scribebam Berolini m. Sept. a. 1877.
I § 32 pag. 5, 29 seqq. Supplementa a Kruegero in adnotatione ad 5, 31 proposita non satis caute scripta esse uiden-