loco ha|bentur, ――――― obligati sint, item feminae pupilli|-[1]
que eximantur periculo sponsionis, iubet tamen eos iurare.
§173[§ 1] Statim autem ab initio pluris quam simpli actio est ueluti[2]
furti manifesti quadrupli, nec manifesti dupli, concepti et
oblati tripli: nam ex his causis et aliis quibusdam, siue quis
neget siue fateatur, pluris quam simpli est actio.[3]
§174[§ 2] Actoris quoque calumnia coercetur modo calumniae iudi-[4]
cio, modo contrario, modo iureiurando, modo restipulatione.
§175 Et quidem calumniae iudicium aduersus omnes actiones locum
habet, et est decimae partis, praeterquam quod aduersus adser-[5]
torem tertiae partis est. §176 liberum est autem ei cum quo agitur,
aut calumniae iudicium opponere aut iusiurandum exigere, non
calumniae causa agere. §177 Contrarium autem iudicium ex certis
causis constituitur, || ueluti si iniuriarum agatur, et si cum[6] pg.249
muliere eo nomine agatur, quod dicatur uentris nomine[7]
in possessionem missa dolo malo ad alium possessionem
transtulisse, et si quis eo nomine agat, quod dicat se a[8]
praetore in possessionem missum ab alio quo admissum
non esse; sed aduersus iniuriarum quidem actionem de-[9]
cimae partis datur, aduersus uero duas istas quintae. §178 Seue-
rior autem coercitio est per contrarium iudicium; nam ca-[10]
lumniae iudicio decimae partis nemo damnatur nisi qui in-[11]
tellegit non recte se agere, sed uexandi aduersarii gratia
actionem instituit, potiusque ex iudicis errore uel iniqui-[12]
tate uictoriam sperat quam ex causa ueritatis: calumnia
enim in adfectu est, sicut furti crimen: contrario uero iu-[13]
dicio omni modo damnatur actor, si causam non tenuerit,
licet aliqua opinione inductus crediderit se recte agere.[14]
- ↑ lacunam ante obligati Krueger sic fere supplet: nisi ex suo facto, conf. tamen Ca (simplo tenus ?) || sunt Cn, conf. Ca pag. 301 inf. || feminis pupillisque Cn
- ↑ autem Inst., āh Cn, conf. Ca pag. 257 || actio est Cn, est actio Inst.
- ↑ neget Inst., negat C
- ↑ actoris C, item actoris Inst. || calumnia Inst., calumniae C
- ↑ praeterquam quod] p?qq in Cn extitisse quominus suspicemur, spatii in C angustiae non uidentur prohibere
- ↑ constituitur] constituu(ntur)? C, conf. Ca
- ↑ dicatur Goeschen, dicetur C
- ↑ transtulisset Cn
- ↑ actionis Cn (conf. Ca pag. 257)
- ↑ coercetio C || nam] non C, conf. Ca pag. 280
- ↑ damnetur Cn
- ↑ ueli|iniquitate C
- ↑ adfectum C
- ↑ aliqua Goeschen, alia? C (conf. Ca pag. 289 uers. 23), falsa Mommsen.