Pagina:Krueger, Studemund - Gai Institutiones, Berolini, 1877.djvu/215

Haec pagina emendata et bis lecta est


IV §165-166a
―― 183 ――


      (3 uersus in C legi nequeunt) ―――――――――――――――|
     modis――――――――――――――――――――――――
     ――――――――――paratus fuit――――――――――――
     §166  (3 uersus in C legi nequeunt) ――――――――――――|
     ―――――――fructus licitando, is tantisper in possessione[1]       pg.244
     con|stituitur, si modo aduersario suo fructuaria stipulatione
     ca|uerit, cuius uis et potestas haec est, ut si contra eum de
     poss|essione pronuntiatum fuerit, eam summam aduer|sario sol-
     uat. haec autem licendi contentio fructus licita|tio uocatur,
     scilicet quia―――――――――――――――|―――――[2]
     ―――――――――――― postea alter | alterum sponsione
     prouocat, quod aduersus edictum praetoris possidenti sibi uis
     facta sit, et inuicem ambo restipulan|tur aduersus sponsio-[3]
     nem: uel ――――――――――――| una inter eos sponsio[4]
     itemque restipulatio una ―――――| ad eam fit.―――――[5]
     ――――――――――――――――――|――――――――
     §166a ―――――――――――――|resti―――――――――
     ―――――――― iudex apud quem de ea | re agitur, illud[6]
     scilicet requirit (quod) praetor interdicto conplexus est, id[7]
     est uter eorum eum fundum easue aedes per id tempus quo
     interdictum redditur, nec ui nec clam nec precario posse-[8]
     derit. cum iudex id explorauerit, et forte secundum me iu-
     dicatum sit, aduersarium mihi et sponsionis et restipulationis
     summas quas cum eo feci, condemnat, et conuenienter me
     sponsionis et restipulationis, quae mecum factae sunt, ab-[9]

     soluit; et hoc amplius si apud aduersarium meum possessio




  1. in eis, quae paginam codicis C 244 praecesserunt, Gaius agere coeperat de ordine et exitu interdictorum retinendae possessionis || ante fructus licitando Krueger (Kritische Versuche pag. 92) e. g. haec supplet: et uter eorum uicerit fructus licitando, etc.
  2. post quia Krueger e. g. haec supplet ad sententiam perficiendam: de eo inter se certant, utri fructuum perceptio interim committenda sit. postea alter etc.
  3. sit] est Cn'
  4. Adolphus Schmidt (Interd. pag. 288) ita supplet: uel si unus tantum sponsione prouocauit alterum, una inter eos sponsio etc.; Huschke ita: uel stipulationibus iunctis [duabus] una inter eos sponsio etc.
  5. fortasse e. g. restipulatio una tantum ad eam fit supplendum est; quid post ad eam fit apud Gaium extiterit, dici nequit
  6. ea quae proxime ante iudex praecesserunt, duce Huschkio ad sensum ita suppleri possunt: Editis deinde formulis sponsionum et restipulationum iudex apud etc., conf. tamen Ca
  7. quod omisit C (conf. Ca pag. 294)
  8. interdicto Cn, conf. Ca pag. 305 inf. || possederit Huschke, possideret Cn
  9. sponsiones C.