bet aut restituit, et ita absoluitur; quodsi nec restituat ne-[1]
que exhibeat, quanti ea res est condemnatur: sed et actor[2]
sine poena experitur cum eo quem neque exhibere neque[3]
restituere quicquam oportet, praeterquam si calumniae iudi-[4]
cium ei oppositum fuerit decimae partis; quamquam Proculo
placuit denegandum calumniae iudicium ei qui arbitrum po-[5]
stulauerit, quasi hoc ipso confessus uideatur restituere se uel
exhibere debere: sed alio iure utimur; et recte: potius[6]
enim ut modestiore uia litiget, arbitrum quisque petit quam[7]
quia confitetur. §164 Obseruare (autem) debet is qui uult arbi-[8]
trum petere, ut statim petat, antequam ex iure exeat, id est
antequam a praetore discedat: sero enim petentibus non in-[9]
dulgetur. §165 itaque si arbitrum non petierit, sed tacitus de[10]
iure exierit, cum periculo res ad exitum perducitur: nam
actor prouocat aduersarium sponsione (quod) contra edictum[11]
praetoris non exhibuerit aut non restituerit; ille autem ad-
uersus sponsionem aduersarii restipulatur; deinde actor qui-
dem sponsionis formulam edit aduersario; ille huic inui-
cem restipulationis: sed actor sponsionis formulae subicit[12]
et aliud iudicium de re restituenda uel exhibenda, ut si
sponsione uicerit, nisi ei res exhibeatur aut restituatur, ||
(24 uersus in C legi nequeunt) ―――――――――――――[13] pg.242
―――――――――――――――――――――――――|
――― aliud facere quam qu――――dicat qu―――― pg.243
(7 uersus in C legi nequeunt) ―――――――――――――
――――――――――――――――appellata――――|
(3 uersus in C legi nequeunt) ―――――――――――――
――――intelle――――――――――――――――――
(2 uersus in C legi nequeunt) ―――――――――――――
――――――――――――qua―――――――――――|
- ↑ absoluit C
- ↑ actores C, conf. Ca pag. 298 uers. 29
- ↑ quem] que Cn, conf. Ca pag. 290 inf.
- ↑ oportet] oportere? Cn, conf. Ca pag. 283
- ↑ ad sensum suppletum est || iudicio(mi)? C || ei] eia? C
- ↑ potius] iius? C
- ↑ litigiet? C || 9 — 10 ad sensum suppletum est
- ↑ autem e. g. additum est (conf. Ca pag. 257 uers. 18)
- ↑ indulgentur Cn, conf. Ca pag. 265
- ↑ itaque] ihq? Cn, sed ita, ut secunda (et fortasse prima quoque) harum litterarum correctionem passa esse uideatur
- ↑ sponsionem C || quod om. C, conf. Ca pag. 295 uers. 13
- ↑ suppleuit Huschke, conf. tamen Ca
- ↑ sententiam post restituatur duce Hollwegio ita fere perficere possis: quanti ea res erit, aduersarius ei condemnetur.