plicia sunt aut duplicia. §157[§ 1] Simplicia sunt ueluti in quibus[1]
alter actor, alter reus est, qualia sunt omnia restitutoria aut
exhibitoria: namque actor || est qui desiderat aut exhiberi pg.240
aut restitui, reus is est a quo desideratur ut exhibeat aut[2]
restituat. §158[§ 2] Prohibitoriorum autem interdictorum alia duplicia,[3]
alia simplicia sunt. §159[§ 3] Simplicia sunt ueluti quibus prohibet[4]
praetor in loco sacro aut in flumine publico ripaue eius ali-[5]
quid facere reum: nam actor est qui desiderat ne quid fiat,[6]
reus is qui aliquid facere conatur. §160[§ 4] Duplicia sunt ueluti vti[7]
possidetis interdictum et vtrvbi: ideo autem duplicia uocan-
tur, quod par utriusque litigatoris in his condicio est, nec[8]
quisquam praecipue reus uel actor intellegitur, sed unus-
quisque tam rei quam actoris partes sustinet; quippe praetor[9]
pari sermone cum utroque loquitur: nam summa conceptio[10]
eorum interdictorum haec est vti nvnc possidetis, qvominvs[11]
ita possideatis, vim fieri veto; item alterius vtrvbi hic homo[12]
de qvo agitvr [apvd qvem] maiore parte hvivs anni fvit, qvo-[13]
minvs is evm dvcat, vim fieri veto.[14]
§161 Expositis generibus interdictorum sequitur, ut de ordine
et de exitu eorum dispiciamus; et incipiamus a simplicibus.[15]
§162 (Si) igitur restitutorium uel exhibitorium interdictum red-
ditur, ueluti ut restituatur ei possessio qui ui deiectus est,
aut exhibeatur libertus cui patronus operas indicere uellet,[16]
modo sine periculo res ad exitum perducitur, modo cum pe-
riculo. §163 namque si arbitrum postulauerit is cum quo agitur,
accipit formulam quae appellatur || arbitraria, et iudicis arbi- pg.241
trio si quid restitui uel exhiberi debeat, id sine periculo exhi-[17]
- ↑ §157. = Inst. 4, 15, 7
- ↑ §158. = Inst. 4, 15, 7
- ↑ §159. = Inst. 4, 15, 7
- ↑ §160. usque ad 13 sustinet = Inst. 4, 15, 7
- ↑ ueluti Cn (teste Goescheno) et Inst., delet Huschke
- ↑ is est Cn, is Inst. codd. B Pa, est is Pb W || exhibeat aut restituat Cn, restituat aut exhibeat Inst.
- ↑ autem Inst., aut? C, conf. Ca pag. 304 uers. 9 || interdictorum Inst., interdictorum interdum Cn (ex dittographia) || duplici alia simplicia sunt Cn, simplicia sunt alia duplicia Inst.
- ↑ quibus Cn, cum Inst.
- ↑ aut Cn, uel Inst.
- ↑ facere eum Cn, fieri Inst. || actor est Inst., actorem C, conf. Ca pag. 265
- ↑ is C, om. Inst.
- ↑ quod Cn, quia Inst. || par Inst., piscar· C
- ↑ partes C, partem Inst.
- ↑ utrousque Cn || nam] non Cn, conf. Ca pag. 280
- ↑ nunc] n C, conf. Ca pag. 282 uers. 7
- ↑ uin C || hic] hisc (expuncta s littera) C
- ↑ uerba apvd qvem ex glossemate ad vtrvbi adscripto nata esse uidit Mommsen (conf. Dig. 43, 31, 1) || maiore parte Goeschen, maiores partes C
- ↑ uin C
- ↑ simplicibus] sinpublicibus C
- ↑ namque] conf. Ca pag. 280 uers. 19
- ↑ exhibeat C.