alicuius rei controuersia est, et ante quaeritur, uter ex litiga-[1]
toribus possidere et uter petere debeat; cuius rei gratia con-
parata sunt vti possidetis et vtrvbi. §149[§ 1] Et quidem vti possidetis[2]
interdictum de fundi uel aedium possessione redditur, vtrvbi[3]
uero de rerum mobilium possessione. §150 Et siquidem de fundo[4]
uel aedibus || interdicitur, eum potiorem esse praetor iubet, pg.238
qui eo tempore quo interdictum redditur, nec ui nec clam
nec precario ab aduersario possideat; si uero de re mobili,
eum potiorem esse iubet, qui maiore parte eius anni nec ui
nec clam nec precario ab aduersario possederit; idque satis[5]
ipsis uerbis interdictorum significatur. §151 Sed in vtrvbi inter-[6]
dicto non solum sua cuique possessio prodest, sed etiam[7]
alterius quam iustum est ei accedere, ueluti eius cui heres[8]
extiterit, eiusque a quo emerit uel ex donatione aut dotis
nomine acceperit: itaque si nostrae possessioni iuncta alte-
rius iusta possessio exuperat aduersarii possessionem, nos eo
interdicto uincimus: nullam autem propriam possessionem
habenti accessio temporis nec datur nec dari potest: nam ei
quod nullum est, nihil accedere potest: sed et si uitiosam
habeat possessionem, id est aut ui aut clam aut precario ab
aduersario adquisitam, non datur accessio; nam ei (possessio)[9]
sua nihil prodest. §152 Annus autem retrorsus numeratur: itaque
si tu uerbi gratia VIII mensibus possederis prioribus, et ego
VII posterioribus, ego potior ero, quod trium priorum men-[10]
sium possessio nihil tibi in hoc interdicto prodest, quod alte-
rius anni possessio est. §153[§ 2] Possidere autem uidemur non solum
si ipsi possideamus, sed etiam si nostro nomine aliquis in[11]
possessione sit, licet is nostro iuri subiectus non sit, qualis[12]
est colonus et inquilinus: per eos quoque, apud quos de-
posuerimus, aut quibus commodauerimus, aut quibus gratui-
- ↑ §149. conf. Inst. 4, 15, 4a
- ↑ §153. fere = Inst. 4, 15, 5. || secundo commentario] 2, §§ 89 seq. 94 seq.
- ↑ est C, sit Inst.
- ↑ quidem vti] quidem ut Cn
- ↑ possessione Inst., possessioriis C, conf. Ca pag. 289
- ↑ rerum Inst., rebum C || possessione Inst., possessionem? Cn, conf. Ca pag. 281
- ↑ possederit Huschke, possidet Cn
- ↑ ipsius C || sed Goeschen, si? C, conf. Ca pag. 301
- ↑ cuique] quique uel quoque Cn, conf. Ca pag. 297
- ↑ alterius Goeschen, alteris C || accedere Goeschen, accidere C
- ↑ accessio nam] naccession? Cn, conf. Ca pag. 280 uers. 22 || possessio om. C (conf. Ca pag. 285 uers. 3 et pag. 289 uers. 8 seqq.)
- ↑ trium] trum C
- ↑ etiam C, et Inst.
- ↑ possessione Inst., possessionem Cn || is Inst., in C || iuri Inst., iure C.