Pagina:Krueger, Studemund - Gai Institutiones, Berolini, 1877.djvu/210

Haec pagina emendata et bis lecta est
IV §142-148
―― 178 ――


§142[§ 1]      Principalis igitur diuisio in eo est, quod aut prohibitoria
     sunt interdicta aut restitutoria aut exhibitoria. §143[§ 2] Sequens in
     eo est diuisio, quod uel adipiscendae possessionis causa con-
     parata sunt uel retinendae uel reciperandae. §144[§ 3] Adipiscendae[1]
     possessionis causa interdictum accommodatur bonorum pos-[2]
     sessori, cuius principium est qvorvm bonorvm; eiusque uis et[3]
     potestas haec est, ut quod quisque ex his bonis quorum pos-[4]
     sessio alicui data est, pro herede aut pro possessore || possi-[5]       pg.237
     deat, id ei cui bonorum possessio data est, restituatur: pro
     herede autem possidere uidetur tam is qui heres est, quam[6]
     is qui putat se heredem esse; pro possessore is possidet qui
     sine causa aliquam rem hereditariam uel etiam totam heredi-[7]
     tatem sciens ad se non pertinere possidet: ideo autem ad-
     ipiscendae possessionis uocatur (interdictum), quod ei tantum[8]
     utile est qui nunc primum conatur adipisci rei possessio-[9]
     nem; itaque si quis adeptus possessionem amiserit, desinit[10]
     ei id interdictum utile esse. §145 Bonorum quoque emptori si-[11]
     militer proponitur interdictum, quod quidam possessorium
     uocant. §146 Item ei qui publica bona emerit, eiusdem con-
     dicionis interdictum proponitur, quod appellatur sectorium,
     quod sectores uocantur qui publice bona mercantur. §147[§ 4] In-[12]
     terdictum quoque quod appellatur Saluianum, adipiscen-[13]
     dae possessionis (causa) conparatum est, eoque utitur do-[14]
     minus fundi de rebus coloni quas is pro mercedibus fundi[15]
     pignori futuras pepigisset. §148[§ 5] Retinendae possessionis causa[16]

     solet interdictum reddi, cum ab utraque parte de proprietate[17]


  1. §142. conf. Inst. 4, 3, 1
  2. §143. conf. Inst. 4, 15, 2
  3. §144. fere = Inst. 4, 15, 3
  4. §147. = Inst. 4, 15, 3
  5. §148. fere = Inst. 4, 15, 4.

  1. retinendae] retinendae possessionis causa interdictum (deletis tamen tribus ultimis uocabulis) Cn
  2. accommodatur Inst., accommodaturur Cn, conf. Ca pag. 306
  3. eiusque uis Inst., eiusquis? C
  4. quisque ex his bonis Cn, ex his bonis quisque Inst.
  5. est Inst., est si Cn, conf. Ca pag. 266 || possideat Inst., possideret Cn
  6. heres est] conf. Ca pag. 270 || quam] quae Cn, conf. Ca pag. 292
  7. aliquae Cn, conf. Ca pag. 292
  8. interdictum Inst., om. C || quod] q C, conf. Ca pag. 293 uers. 10, quia Inst.
  9. adipisci Inst., adipisce C
  10. amiserit C, amiserit eam Inst.
  11. idictum C, conf. Ca pag. 272
  12. post mercantur in Cn per errorem repetita sunt uerba qui publice uona mercantur
  13. adipiscendae Inst., apiscendae C
  14. causa Inst., om. C (conf. Ca pag. 259 uers. 9)
  15. is pro mercedibus Inst., sipsemercedibus (sic) C
  16. pignori futuras ex pignoris futuram correctum C
  17. utraque Inst., utroque Cn.