Pagina:Krueger, Studemund - Gai Institutiones, Berolini, 1877.djvu/206

Haec pagina emendata et bis lecta est
IV §124-127
―― 174 ――


     tori non liceat cognituram suscipere, per alium cognitorem
     aut per semet ipsum liberam habet agendi potestatem, et tam
     hoc quam illo modo euitare (potest) exceptionem; quodsi[1]
     dissi||mulauerit (et) cum ei (per cognitorem agere non liceret,[2]       pg.231
     nihilo minus) per cognitorem egerit, rem perdit. §125 Sed per-[3]
     emptoria quidem exceptione si reus per errorem non fuerit
     usus, in integrum restituitur adiciendae exceptionis gratia;
     dilatoria uero si non fuerit usus, an in integrum restituatur,[4]
     quaeritur.
§126[§ 1]      Interdum euenit, ut exceptio quae prima facie iusta ui-
     deatur, inique noceat actori: quod cum accidat, alia ad-[5]
     iectione opus est adiuuandi actoris gratia; quae adiectio re-[6]
     plicatio uocatur, quia per eam replicatur atque resoluitur uis
     exceptionis: nam si uerbi gratia pactus sum tecum, ne pe-
     cuniam quam mihi debes, a te peterem, deinde postea in
     contrarium pacti sumus, id est ut petere mihi liceat, et, si
     agam tecum, excipias tu, ut ita demum mihi condemneris, si
     non convenerit ne eam pecvniam peterem, nocet mihi exceptio[7]
     pacti conuenti, namque nihilo minus hoc uerum manet,[8]
     etiamsi postea in contrarium pacti sumus; sed quia iniquum[9]
     est me excludi exceptione, replicatio mihi datur ex posteriore[10]
     pacto hoc modo si non postea convenit vt mihi eam pecvniam
     petere liceret. §126 a item si argentarius pretium rei quae in
     auctionem uenerit, persequatur, obicitur ei exceptio, ut ita[11]
     demum emptor damnetur, si ei res qvam emerit, tradita est;
     et est iusta exceptio: sed si in auctione praedictum est ne
     ante emptori (res) traderetvr qvam si pretivm solverit, repli-[12]
     catione || tali argentarius adiuuatur avt si praedictvm est ne       pg.232
     aliter emptori res traderetvr qvam si pretivm emptor solverit.

§127[§ 2]     Interdum autem euenit, ut rursus replicatio, quae prima facie[13]


  1. §126. usque ad 22 pacto fere = Inst. 4, 14 pr.
  2. §127. = Inst. 4, 14, 1.

  1. potest addidit Goeschen, om. C (conf. Ca pag. 285 uers. 14)
  2. 4 — 5 ( ) ad sententiam perficiendam addidit Krueger
  3. sed Huschke, sem C
  4. restituitur Cn
  5. actori C, om. Inst. || accidat C, accidit Inst. || alia adiectione C, alia allegatione Inst. (quod commemoramus propter §§ 127 et 128)
  6. adiectio C, om. Inst.
  7. conuenerit ex conuenierit correctum C
  8. pacti conuenti Cn, conuenit enim ita Inst. || namque Inst., namquam Cn, conf. Ca pag. 290
  9. etiamsi C, licet Inst. || quia Goeschen, qua C, conf. Ca pag. 296
  10. exceptione C, om. Inst.
  11. auctionem uenerit C, auctione uenierit Goeschen
  12. aut ante aut antea C || res omisit C (conf. Ca pag. 298 med.)
  13. interdum autem euenit ut rursus Cn, rursus interdum euenit ut Inst.