Pagina:Krueger, Studemund - Gai Institutiones, Berolini, 1877.djvu/205

Haec pagina emendata et bis lecta est


IV §119-124
―― 173 ――


     aliter iudex eum cum quo agitur condemnet, quam si nihil
     in ea re qua de agitur dolo actoris factum sit; item ne aliter
     iudex eum condemnet, quam si nullum pactum conuentum[1]
     de non petenda pecunia factum fuerit.[2]
§120      Dicuntur autem exceptiones aut peremptoriae aut dila-
     toriae. §121 Peremptoriae sunt quae perpetuo ualent, nec euitari
     possunt, ueluti quod metus causa, aut dolo malo, aut quod
     contra legem senatusue consultum factum est, aut quod res[3]
     iudicata est uel in iudicium deducta est, item pacti conuenti
     quod factum est ne omnino pecunia peteretur. §122 Dilatoriae[4]
     sunt exceptiones quae ad tempus ualent, ueluti illius pacti[5]
     conuenti quod factum est uerbi gratia, ne intra quinquen-
     nium peteretur; finito enim eo tempore || non habet locum[6]       pg.230
     exceptio. cui similis exceptio est litis diuiduae et rei resi-
     duae: nam si quis partem rei petierit et intra eiusdem prae-
     turam reliquam partem petat, hac exceptione summouetur,[7]
     quae appellatur litis diuiduae; item si is qui cum eodem
     plures lites habebat, de quibusdam egerit, de quibusdam
     distulerit, ut ad alios iudices eant, si intra eiusdem praetu-[8]
     ram de his quas distulerit, agat, per hanc exceptionem, quae[9]
     appellatur rei residuae, summouetur. §123 Obseruandum est[10]
     autem ei cui dilatoria obicitur exceptio, ut differat actionem;
     alioquin si obiecta exceptione egerit, rem perdit: non enim
     post illud tempus quo integra re (eam) euitare poterat, adhuc[11]
     ei potestas agendi superest re in iudicium deducta et per ex-[12]
     ceptionem perempta. §124 Non solum autem ex tempore, sed[13]
     etiam ex persona dilatoriae exceptiones intelleguntur, quales
     sunt cognitoriae, ueluti si is qui per edictum cognitorem dare
     non potest, per cognitorem agat, uel dandi quidem cognitoris[14]
     ius habeat, sed eum det, cui non licet cognituram suscipere:
     nam si obiciatur exceptio cognitoria, si ipse talis erit, ut ei[15]

     non liceat cognitorem dare, ipse agere potest; si uero cogni-




  1. 3 — 4 conuentum de Goeschen, conuenite Cn (conf. Ca pag. 305 inf.)
  2. fuerit Huschke, erit C
  3. consulto C, conf. Ca pag. 302
  4. factum Goeschen, pactum (uix peractum) Cn
  5. ueluti is illius Cn, conf. Ca pag. 311 inf.
  6. enim] nihil ? Cn, conf. Ca pag. 281 uers. 26 || 13 — 14 conf. Ca
  7. summoueatur Cn
  8. eant Bluhme, egant ? C
  9. quas Huschke, qua C
  10. summouet· C
  11. eam addidit Huschke
  12. superest] supe in C apparuit (conf. Ca pag. 284 uers. 2 et pag. 265 inf.) || deducta Goeschen, deductae C
  13. perempta Goeschen, peremptae Cn
  14. uel C, uel si quis Goeschen
  15. erit Heffter, erat C.