turus, nec numerauerim; nam eam pecuniam a te peti posse
certum est; dare enim te oportet, cum ex stipulatu teneris;[1]
sed quia iniquum est te eo nomine condemnari, placet per[2]
exceptionem doli mali te defendi debere. §116b item si pactus
fuero tecum, ne id quod mihi debeas, a te petam, nihilo[3]
minus [id ipsum] a te petere possum dari mihi oportere,[4]
quia obligatio pacto conuento non tollitur; sed placet debere
me petentem per exceptionem pacti conuenti repelli. §117 In his[5]
quoque actionibus quae (non) in personam sunt, exceptiones[6]
locum habent: ueluti si metu me coegeris aut dolo induxeris,[7]
ut tibi rem aliquam mancipio darem; nam si eam rem a me[8]
petas, datur mihi exceptio, per quam, si metus causa te[9]
fecisse uel dolo malo arguero, repelleris. §117a item si fundum
litigiosum sciens a non possidente emeris eumque a possi-[10]
dente petas, opponitur tibi exceptio, per quam omni modo
summoueris. §118[§ 1] Exceptiones autem alias in edicto praetor habet
propositas, alias causa cognita accommodat. quae omnes uel
ex legibus uel ex his quae legis uicem optinent substantiam
capiunt, uel ex iurisdictione praetoris proditae sunt. || §119 Omnes[11] pg.229
autem exceptiones in contrarium concipiuntur, quam adfirmat[12]
is cum quo agitur: nam si uerbi gratia reus dolo malo ali-
quid actorem facere dicat, qui forte pecuniam petit quam non
numerauit, sic exceptio concipitur si in ea re nihil dolo malo
a. agerii factvm sit neqve fiat; item si dicat contra pactio-[13]
nem pecuniam peti, ita concipitur exceptio si inter a. agerivm
et n. negidivm non convenit ne ea pecvnia peteretvr; et de-
nique in ceteris causis similiter concipi solet; ideo scilicet
quia omnis exceptio obicitur quidem a reo, sed ita formulae[14]
inseritur, ut condicionalem faciat condemnationem, id est ne[15]
- ↑ §118. inde ab 18 ex legibus conf. Inst. 4, 13, 7.
- ↑ oportet Inst., oporteret Cn, conf. Ca pag. 283 || teneris C, tenearis Inst.
- ↑ te eo nomine C, eo nomine te Inst. || per] pro? Cn
- ↑ quod] q C, conf. Ca || petam ex retam correctum? C
- ↑ id ipsum C, deleuit Mommsen; id ipso iure Huschke || dare C, conf. Ca pag. 264
- ↑ per] pro? Cn
- ↑ non addidit Goeschen, om. C, conf. Ca pag. 281 inf. || persona Cn
- ↑ co|geris C
- ↑ aliqua Cn, conf. Ca pag. 292 || darem nam si] deminansin? C
- ↑ per] pro Cn
- ↑ prius a] ā C, conf. Ca pag. 312 uers. 8
- ↑ capunt? C
- ↑ quam Heffter, qui Cn, conf. Ca pag. 292
- ↑ dicat Goeschen, dicatut C
- ↑ quia] conf. Ca pag. 295 inf. || omnes C || obigitur Cn
- ↑ inseriter Cn, conf. Ca pag. 307.