Pagina:Krueger, Studemund - Gai Institutiones, Berolini, 1877.djvu/202

Haec pagina emendata et bis lecta est
IV §110-114
―― 170 ――


§110[§ 1]      Quo loco admonendi sumus eas quidem actiones quae ex[1]
     lege senatusue consultis proficiscuntur, perpetuo solere prae-[2]
     torem accommodare, || eas uero quae ex propria ipsius iuris-       pg.226
     dictione pendent, plerum|que intra annum dare. §111[§ 2] aliquando[3]
     tamen ―――――――| imitatur ius legitimum: quales
     sunt eae quas bonorum possessoribus ceterisque qui heredis loco[4]
     sunt, accommodat: furti quoque manifesti actio, quamuis ex[5]
     ipsius praetoris iuris dictione proficiscatur, perpetuo datur;[6]
     et merito, cum pro capitali poena pecuniaria constituta sit.[7]
§112[§ 3]      Non omnes actiones quae in aliquem aut ipso iure con-[8]
     petunt aut a praetore dantur, etiam in heredem aeque con-[9]
     petunt aut dari solent: est enim certissima iuris regula, ex
     maleficiis poenales actiones in heredem nec conpetere nec[10]
     dari solere, ueluti furti, ui bonorum raptorum, iniuriarum,
     damni iniuriae: sed heredibus huius modi actiones conpetunt[11]
     nec denegantur, excepta iniuriarum actione et si qua alia
     similis inueniatur actio. §113[§ 4] aliquando tamen (etiam) ex con-[12]
     tractu actio neque heredi neque in heredem conpetit: nam
     adstipulatoris heres non habet actionem, et sponsoris et fide-[13]
     promissoris heres non tenetur.
§114[§ 5]      Superest ut dispiciamus, si ante rem iudicatam is cum[14]
     quo agitur, post acceptum iudicium satisfaciat actori, quid
     officio iudicis conueniat, utrum absoluere, an ideo potius
     damnare, quia iudicii accipiendi tempore in ea causa fuerit,

     ut damnari debeat: nostri praeceptores absoluere eum debere


  1. §110. fere = Inst. 4, 12 pr.
  2. §111. aliquando tamen et inde ab 5 quales usque ad 8 datur = Inst. 4, 12 pr.
  3. §112. = Inst. 4, 12, 1
  4. §113. usque ad 18 conpetit fere = Inst. 4, 12, 1
  5. §114. init. conf. Inst. 4, 12, 2.

  1. quo Cn, hoc Inst.
  2. consultis C, consulto Inst.
  3. intra Inst., inter Cn?, conf. Ca pag. 272 || Huschke ad sensum sic supplet: Aliquando tamen has quoque perpetuo dat, uelut quibus (scilicet cum mauult Mommsen) imitatur ius legitimum:
  4. suppletum ex Inst. || (posse)ssoribus C, possessori Inst.
  5. suppletum ex Inst., inuito codice C?, conf. Ca
  6. proficiscatur Inst., fortasse pro|proficiscatur? Cn (conf. Ca) || perpetuo Cn, tamen perpetuo Inst.
  7. sit Goeschen, sint C
  8. omnes C, omnes autem uel autem omnes codices Institutionum
  9. etiam C, et Inst. || aeque Inst., eaque? Cn
  10. nec conpetere nec dari sol(ere) Cn, non competere Inst.
  11. heredibus Inst., heredi(bus eius)dem uidelicet actoris? Cn (ex glossemate)
  12. actio Cn, om. Inst. || etiam Inst., om. C (conf. Ca pag. 267 uers. 10)
  13. actionem et Goeschen, actionem set? Cn (teste Goescheno)
  14. despiciamus C || uerba ante rem iudicatam ut glossema delet Mommsen.